Deinde cum dicit adhuc autem manifestat quod enchymum sit activum odoris per affinitatem ad saporem.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit dicens: et si enchymum similiter facit odorem in humido aqueo et in aere, sicut siccum terrestre lavatum per humidum aqueum facit sapores, manifestum est quod odores oportet proportionatos esse saporibus.