Supra in praecedenti Psalmo facta est petitio pro exaltatione regis: hic autem quasi exauditus praenunciat eam. Titulus, in finem Psalmus David.
Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima praenunciat regis exaltationem. In secunda hostium dejectionem, ibi, inveniatur. Circa primum tria facit. Primo prenunciat regis gaudium.
Secundo ponit causam gaudii, ibi, desiderium. Et tertio meritum causae, ibi, quoniam rex sperat in domino.
Hic Psalmus exponitur de christo qui est rex, et de David qui fuit ejus figura; et ideo de utroque potest exponi; de christo secundum veritatem, de David secundum figuram. Est ergo duplex gaudium: unum de deo, aliud de dei beneficio. Quantum ad primum dicit: o domine deus pater, rex, idest christus, laetabitur in virtute tua, idest tuae divinitatis: Ps. 71: deus judicium tuum regi da. Et tunc laetatus est, quando vicit diabolum, et mortem morte sua: et quando fecit miracula, et quando ascendit in caelum: Ps. 46: ascendit deus in jubilo: isa. 23: regnabit rex et sapiens erit etc.. 1 Cor. 1: christum dei virtutem et dei sapientiam.
Similiter si dicatur de David: o domine deus, rex, scilicet David et alii sancti, laetabuntur in virtute tua: can. 1: laetabimur et exultabimus in te: memores uberum tuorum. Quantum ad secundum dicit. Et super salutare tuum etc. Idest super adeptionem salutis per te factae. Praecipue christus exultabit per hoc, quod per eum salvas genus humanum: Luc. 1: ipse salvum faciet populum suum.