In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et vox alarum earum, " id est, sonus et tumultus verborum quae dicuntur ab haereticis, sive rationes eorum quibus quasi ab alis elevantur, ut justi et sapientes reputentur. Haec, inquam, vox est " sicut vox equorum multorum currentium in bellum. " Nota : Multitudo curruum venientium ab bellum diversis stridoribus nuntiat quod adversarius properat, et confusus est eorum sonus qui est equorum hinnitus, hominum tumultus, tamen est eorum connexio ad bellum. Sic haeretici inter se discordes, diversis haeresibus contra veritatem pugnant unanimiter, et defendunt suum errorem : de quibus, II ad Timoth. iii, 8 : Hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Et sic notantur saevitiae eorum irrationabiles, et impetuosae.
" Et habebant caudas similes scorpionum, etc. "
" Et habebant, " scilicet ad declinationemboni,et defensionem mali," caudas, " id est, potentiam in temporalibus quae posteriora sunt et per caudam signantur. Hi sunt principes saeculares, per quos haeretici Ecclesiam impugnant. Unde ait : " Et habebant caudas, " id est, principes saeculares " similes scorpionum, " supple, caudis. Quia sicut scorpio cauda nocet quae est posterior pars : ita et istae caudae, scilicet, principes saeculi per posteriora nocent, id est, per paenam temporalem. Vel hoc dicit, quia blandiendo in facie, et muneribus seducent.
" Et aculei erant in caudis earum, " id est, peccatum quod est aculeus mortis : in quo signat illos principes plenos esse peccatis. Vel, aculei sunt astutae argutiae, et blasphemiae, quibus Sanctos pungunt, si quo modo possent eos movere, et via veritatis facere deviare : vel tormenta quae bonis inferent.
" Et potestas earum, " id est, locustarum, hoc est, praedicatorum Antichristi, " nocere hominibus mensibus quinque. "
Contra : Supra dictum est, ne occiderent eos, etc. Responsio secundum Haymonem : " Hic dicitur de malis, ibi loquitur de bonis : malos enim interficiunt, istos cruciant, sed non occidunt. " Unde sensus est: " Nocere hominibus, " id est, nocendi carnalibus qui humum sapiunt, " mensibus quinque. " Haymo : " Quamdiu quinque sensus corporis subsistunt. "
" Et habebant super se regem, "
Id est, diabolum dominantem, qui est rex super omnes filios superbiae .
" Angelum abyssi, " id est, diabolum, qui dicitur abyssi, quia sine bysso et candore omnis boni.
" Cui nomen hebraice Abaddon. " Haymo et Hieronymus dicunt, quod debet dici Laabadon, et interpretatur exterminans. Laabadon autem hebraicum est, et interpretatur judicans.
" Graece autem Apollyon, et latine habens nomen Exterminans, " et est idem quod Laabadon. Ex quibus patet, quod non debet ibi esse Abaddon.
Hic quaeritur, Quare diabolus nominatur istis tribus linguis, scilicet hebraica, graeca, et latina ?
Responsio. Ut in omni lingua ejus versutia intellecta facilius vitetur. Item, quia per illum hominem damnatum, scilicet Antichristum conabitur usurpare sibi nomen Christi, quod fuit scriptum tribus linguis. Joan. XIX, 20 : Erat scriptum hebraice, graece, et latine. Et nota, quod in omni lingua nomen diaboli sonat exterminans : quia de omnibus aliquos exterminat, idest, extra terminos Catholicae fidei ponit in terra exterminii, id est, in infernum. Quia vero terminus et finis creaturae rationalis est beatitudo : ideo dicitur recte exterminans, qui animam rationalem extra hunc terminum ponere nititur. Sapient. iii, 26 : Ab iniquo thoro semen exterminabitur, id est, ibit in infernum.
" Vae unum abiit, etc. "
" Vae unum abiit, " id est, una tribulatio in narratione quinti Angeli praecessit. " Et ecce veniunt adhuc duo vae, " id est, duae tribulationes quae continentur sub tuba sexti et septimi Angeli, " post haec " quae dicta sunt. Vel, " duo vae, " scilicet, quae ventura sunt tempore Antichristi in die judicii.
" Et sextus Angelus tuba cecinit : et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,
Dicentem sexto Angelo qui habebat tubam : Solve quatuor Angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
Et soluti sunt quatuor Angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. "
Supra dictum est de quinque tubis, hic agitur de sexta tuba, et (sicut dicit Beda) apertum bellum Antichristi et suorum contra Ecclesiam signat.
Et dividitur pars ista in quatuor. In prima parte determinatur de solutione quatuor Angelorum. In secunda, de visione equitum et equorum, ibi, v. 16 : " Et numerus equestris exercitus. " In tertia, de descensu Angeli fortis, et significatione tonitruorum, infra, x, 1 : " Et vidi alium Angelum fortem. " In quarta, hortatur Joannes ad praedicandum, ibi, x, 4: " Et audivi vocem de caelo dicentem mihi, etc. "
In prima parte dicuntur tria. Primo, ostenditur tempore Antichristi relaxatio potestatis daemonum. Secundo, conatus et obduratio malitiae eorum, ibi, v. 15: " et soluti sunt quatuor Angeli, qui parati erant. " Tertio, ponitur manifestatio ad quid sit conatus eorum, ibidem, " Ut occiderent tertiam partem hominum. "