Quoniam. Hic ponit in quibus impletur desiderium.
Et primo dicit de impletione desiderii cordis. Secundo de impletione desiderii orationis, quod idem est quod desiderium labiorum, ibi, vitam.
Est autem duplex beneficium; et ideo primo ponit beneficium spirituale interius, quod est beneficium gratiae: et quantum ad hoc dicit, quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis.
Benedicere est bonum dicere; et dicere dei est ejus facere. Unde in benedictione dei intelligitur infusio bonitatis: Gen. 26. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum etc.. Et 17: benedicam ei, et multiplicabo eum, et augebo eum valde. Haec ergo benedictio est dulcis: Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus in nobis. Ergo, in benedictionibus dulcedinis, idest in bonis gratiae, et in immunitate a peccatis, praevenisti eum, idest christum, tempore: quia a principio conceptionis fuit plenus omni gratia: jo. 1: vidimus eum plenum gratia et veritate, quasi unigenitum a patre: quia quam cito conceptus fuit unitus divinae naturae, et tam cito fuit plenus gratia. Item, praevenisti eum, quantitate: quia prae omnibus aliis gratiam accepit, et non ad mensuram. Sancti etiam dicuntur praeveniri; 1 jo. 4: non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos: Sap. 6: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Et sic in figura christi David speciali gratia praeventus est: quia unctus fuit in regem, cum adhuc esset puer, antequam ipse cogitaret de regno. Beneficium exterius ostendit dicens, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Si haec referuntur ad christum, tunc est sensus. Posuisti in capite ejus coronam de lapide etc. Idest fecisti eum regem.
Corona autem est signum regiae dignitatis: quia, ut dicitur isa. 33: regem in decore suo videbunt: Cant. 3: egredimini filiae sion, et videte regem in diademate, quo coronavit eum mater sua: idest divinitas. Propter hoc dicit, de lapide pretioso, idest de divinitate: quia regnum suum non est de hoc mundo, jo. 18: hieron. De auro obrizo, idest purissimo: Apoc. 6: data est ei corona. Vel corona de lapide pretioso sunt apostoli: qui dicuntur lapides pretiosi propter pretiositatem doctrinae: Apoc. 12: in capite ejus scilicet christi, corona stellarum duodecim. Eccl. 25: corona senum multa peritia. Unde coetus apostolorum est quasi corona christi. Vel, posuisti in capite ejus coronam, idest ecclesiam: Prov. 12: mulier, idest ecclesia, diligens corona est viro suo idest christo. Vel potest dici hoc de quolibet sancto: quia corona, sive merces, est ipse deus: isa. 18: in die illa erit dominus corona gloriae. De lapide, propter soliditatem, pretioso, quia David ad litteram ab ipso deo coronatus est. Consequenter ostendit, quomodo impletur petitio labiorum ejus: unde dicit, vitam petiit a te, quando petiit a te resurrectionem: Ps. 40: tu autem domine miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis.
Et hoc datum est ei: Ps. 2: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem: Luc. 11: omnis qui petit accipit. Similiter etiam quilibet sanctus petit hoc, scilicet vitam, et maxime vitam aeternam: Ps. 26: unam petii a domino, hanc requiram etc. Et David similiter hoc petit. Secundo ostenditur quomodo impletur petitio quoad alios; unde dicit, tribuisti ei etc.. Petiit quod corpus ejus, scilicet ecclesia, servetur in longitudinem dierum: et hoc ei tribuit deus. Matth. Ult. Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc etiam petebat David 2 Reg. 7: insuper locutus est de domo servi sui in longinquum.