Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo XXIV . De versu 2 Psalmi LXXXII, Deus, quis similis tibi ?
1. Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola. Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod ejus sanctam charitatem invisceratam sentimus cordibus nostris: quod ipsum tanquam Dominum timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cujus timorem non excutit amor, cujus amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et in nobis . Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) . Jam videte 0163A quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi ejus sic vivunt. Cogitate, fratres, quid dicatis, et cui dicatis, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mari, aer et quidquid in aere, coelum et quidquid in coelo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) . Ergo, Deus, quis similis tibi? dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos.
2. Christianorum in Paganos pietas. Nam lapides mortui utinam sentiant in se misericordiam lapidum vivorum. Mortuos dico, non illos quibus fabricae istae consurgunt, nec in quibus ferrum artificum operatur, nec quos sculpsit homo, ut dii sint; imo sculpsit homo, ut vocentur et non sint; non ipsos dico mortuos lapides: sed homines dico mortuos lapides , quibus dii similes sunt. Lapides vivi sunt, quos alloquitur apostolus Petrus, et dicit: Et vos, fratres, tanquam lapides vivi coaedificamini templum Dei sanctum (I Petr. II, 5) . Utinam ergo, fratres mei, sentiant lapides mortui misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? quid cordis nostri vel angustia vel latitudine percurrimus? quid curamus, quid studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et operantur, pedes habent et ambulant: etenim noverunt factorem suum. At vero lapides mortui, sciunt lapides suos, deos attendunt, adorant, et cognoscuntur ; sacrificium inferunt, et sacrificium ipsi diabolo fiunt. Quod ipsi, fratres, si et oculos haberent ad videndum, et aures ad audiendum, quantum erat videre impleri Christi prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices, et oracula, sed non fallacia? sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et hic prophetia dicit, Similes sint illis homines qui faciunt ea, et qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8) . Ergo desperati et desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis? Quid putatis, nisi quod jam scriptum tenemus, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) ?
3. Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis, cujus titulus refellitur. Itaque, charissimi, quoniam nostis cui Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus, cujus tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus: cujus nomen et notum est omnibus, et vivit in credentibus, habitat in subditis, debellat superbos: quoniam novimus cui diximus, Deus, quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Hujus creaturae artificem quaero, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator 0164 Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 26, 27) . Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem? homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5) ? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit enim, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14) . Sic longe es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor hominis, cor christiani, qui non potest dicere, Homini deo; libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum. Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit?
4. Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid vero? In isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) . Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos, ut exeamus in ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia: contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dabo (Psal. XXXI, 8) , suscipiamus. Novimus hoc: Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) . Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea 0165 parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25-28) . Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?
5. Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 7) . Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere : paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, quoniam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt, officia sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum; pes, quod ad pedem; ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra (I Cor. XII, 25) . Gratulamur itaque et congratulamur Charitati vestrae, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adjuvat Deus quod vultis, si quod jusserit feceritis. Quid enim, ut dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens (Jacobi IV, 15) ? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, hujus saeculi volaticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi obediamus praeceptis ejus?
6. Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romae dejectos, nolint stare Carthagine. Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum et 0166A Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus jussit, Deus praedixit, Deus jam implere coepit, et multis jam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum quaereretis; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus: nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri coeperunt, et exempla non praecesserant; quanto efficacius in nomine Domini, in adjutorio dexterae ipsius hic quoque effici posse credimus, quando jam praecedentia pronuntiantur exempla ? Utique hic clamastis: Quomodo Roma, sic et Carthago . Si in capite Gentium res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres, advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiae remanserunt; vel audiendo, vel legendo, cognoscite litteras eorum: et videte quia illi et isti dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, et recusantes, eorum caevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant; ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus, tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Haec ergo, fratres, haec attendite, haec dixi, haec inhibete. Dii Romani, dii Romani, dii Romani . Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt: remanserunt ibi, Romae. Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romae jam non est. Hic autem etiam barba deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quae novo judici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad radendum misceretur: non inclinavit ad obsequendum; sed movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules: tota virtus ejus in barba. Malo suo refulsit; quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.
7. Deus irascendo mitis. Sileant ergo, videant 0167A modo, cui Deo legant fideles et dicant, Deus, quis similis tibi? Ne sileas, nec mitescas, Deus. Hoc susceperam, quomodo non mitescat, non evertendo homines, sed errores. Non mitescit, ergo irascitur: si mitis est, ergo et miseretur. Irascitur et miseretur: irascitur ad percutiendum, miseretur ad sanandum; irascitur ad mortificandum, miseretur ad vivificandum. In uno homine facit haec. Non quasi alios mortificans, alios vivificans: sed in eisdem ipsis et irascitur, et mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego percutiam, et ego sanabo: ego occidam, et ego vivere faciam (Deut. XXXII, 39) . Unum Saulum, postea Paulum, et prostravit, et erexit: prostravit infidelem, erexit fidelem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem. Si non irascitur, unde Herculi barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per Christianos suos, per potestates a se ordinatas et Christi jugo jam subditas. Itaque, fratres, hoc libenti animo accipite; et in Domini adjutorio caetera prosperius jam sperate.