Augustinus de quaest. Evang..
Villicum quem dominus eiciebat a villicatu, laudavit dominus, eo quod in futurum sibi prospexerit; unde dicitur et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset. Non tamen omnia debemus ad imitandum sumere; non enim domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus.
Origenes. Verum, quia gentiles dicunt prudentiam esse virtutem, et definiunt eam peritiam bonorum, malorum et neutrorum; vel cognitionem agendorum et non agendorum: considerandum est utrum haec dictio plura aut unum significet. Dicitur enim quod deus paravit caelos prudentia: constat bonam esse prudentiam, qua dominus caelos paravit. Dicitur etiam in Genesis secundum LXX, quod serpens prudentissimus erat: ubi prudentiam non virtutem dicit, sed astutiam ad mala inclinationem habentem; et secundum hoc dicitur quod dominus laudavit villicum, quia prudenter egisset; hoc est callide et perperam. Et forsitan quod dixit laudavit, non secundum veram commendationem, sed abusive dictum est; ut cum dicimus aliquem commendari in mediocribus et indifferentibus rebus, et quodammodo mirandos esse concursus et acumen, quibus vigor mentis elicitur. Augustinus.
E contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant deo qui secundum eius praeceptum opera illa faciunt.
Origenes. Filii quoque huius saeculi non sapientiores, sed prudentiores dicuntur lucis filiis; et hoc non absolute et simpliciter, sed in genere suo; sequitur enim quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Beda. Filii lucis et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis; cuius enim unusquisque agit opera, eius cognominatur et filius. Theophylactus.
Filios ergo huius saeculi vocant cogitantes quae sibi commoda sunt in terra; filios vero lucis spirituales opes tractantes intuitu divini amoris. Invenimur autem in humanis quidem administrationibus prudenter omnia disponentes et summopere satagentes, ut si desierimus ab administratione, habeamus vitae refugium; cum vero dispensare debemus divina, non praemeditamur quae nobis postmodum sunt profutura.
Gregorius Moralium.
Ut ergo in sua manu homines post mortem quidquam inveniant, ante mortem divitias suas in pauperum manibus ponant; unde sequitur et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Augustinus de verb. Dom..
Quod Hebraei vocant mammona, Latine divitiae vocantur; ac si diceret: facite vobis amicos de divitiis iniquitatis.
Hoc autem quidam male intelligendo rapiunt aliena, et inde aliquid pauperibus largiuntur; et putant se facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus est. De iustis laboribus eleemosynas facite: non enim corrupturi estis iudicem christum. Si de praeda inopis dares aliquid iudici ut pro te iudicaret, si iudex ille pro te iudicabit, tanta vis est iustitiae ut etiam tibi displiceat. Noli tibi pingere talem deum; fons iustitiae est. Noli ergo eleemosynas facere de fenore et usuris: fidelibus dico, quibus corpus christi erogamus: sed si pecunias tales habetis, de malo est quod habetis.
Iam nolite malum facere. Zachaeus dixit: dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit qui currit facere amicos de mammona iniquitatis: et ne reus aliunde teneretur: si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. Est et alius intellectus. Mammona iniquitatis divitiae saeculi sunt omnes, undecumque sint.
Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt, quibus iob nudus abundabat, quando in deum cor plenum habebat. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae, quia verae non sunt: paupertate enim plenae sunt, et semper obnoxiae casibus: si enim verae divitiae essent, securitatem tibi darent.
Augustinus de quaest. Evang..
Vel divitiae iniquitatis dicuntur, quia non sunt istae divitiae nisi iniquis, et qui in eis constituunt spem, atque copiam suae beatitudinis. A iustis vero cum hic possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi caelestes et spirituales.
Ambrosius. Vel iniquum mammona dixit, quia variis divitiarum illecebris nostras avaritias tentat affectus, ut velimus servire divitiis. Basilius. Vel si successeris patrimonio, ab iniustis congregata cepisti: in pluribus enim praedecessoribus necesse est aliquem reperiri qui iniuste usurpaverit aliena. Ponatur autem ut nec pater exegerit; sed aurum unde habes? si quidem dicis: a me, ignarus dei es, non habens notitiam creatoris; si vero a deo, dic nobis rationem propter quam eas accepisti: an non dei est terra et plenitudo eius? ergo si communis domini nostra sunt, erunt et conservorum nostrorum.
Theophylactus. Illae ergo dicuntur opes nequitiae quascumque dominus dedit ad impendia necessitatis fratrum ac conservorum nostrorum; nos vero tenemus nobis. Decebat igitur a principio omnia pauperibus tradi; verum, quia iniquitatis fuimus villici, nequiter retinentes quod deputatum est ad aliorum opus, non est omnino manendum in hac crudelitate, sed impartiendum est pauperibus, ut recipiamur ab eis in caelestibus tabernaculis; sequitur enim ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Gregorius Moralium. Si autem eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes pensare debemus quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur. Augustinus de verb. Dom.. Qui sunt enim qui habebunt tabernacula aeterna nisi sancti dei? et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est hilariter subministrant? isti sunt minimi christi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum: et quicquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent.
Augustinus de quaest. Evang..
Non ergo eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tamquam debitores dei fas est intelligi; cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant qui necessitatibus suis terrena bona communicaverunt. Ambrosius. Vel aliter.
Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut largiendo pauperibus, Angelorum ceterorumque sanctorum gratiam comparemus.
Chrysostomus.
Attende etiam, quod non dixit: ut suscipiant vos in suis mansionibus: non enim ipsi sunt qui suscipiunt; unde cum dixisset facite vobis amicos, addidit de mammona iniquitatis: ostendens quod non simpliciter eorum amicitia nobis patrocinabitur, nisi bona opera nos comitentur, nisi evacuemus iuste divitias congestas iniuste.
Ars igitur artium peritissima est eleemosyna: non enim nobis domos fabricat luteas; sed vitam perennem impendit.
Singularum artium alia alterius adminiculo indiget; cum autem misereri oportet, nullius alterius, sed solius voluntatis est opus.
Cyrillus. Sic igitur docebat christus, affluentes divitiis summopere diligere amicitiam pauperum et thesaurizare in caelis.
Noverat autem humanae mentis desidiam, quomodo ambientes divitias nullum caritativum opus impendunt egentibus. Quod igitur talibus nullus spiritualium donorum fructus proveniat, manifestis exemplis ostendit, subdens qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Aperit autem nobis dominus oculum cordis, exponens quod dixerat, cum subdit si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? est igitur minimum iniquitatis mammona, idest terrenae divitiae; quae superna sapientibus nihil esse videntur.
Arbitror ergo aliquem esse in modico fidelem, cum de his minimis, oppressis aerumna subsidium impertitur.
Itaque si in modico fuerimus perfidi, quo pacto ab eo obtinebimus verum, idest divinorum charismatum, uber donum, animae humanae imprimens divinam speciem? quod autem ad hoc tendat intentio verborum domini, per sequentia patet; dicit enim et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est quis dabit vobis? Ambrosius. Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt: christus autem noster est; quia hominum vita est, denique in propria venit.
Theophylactus. Sic igitur hucusque docuit nos quam fideliter deceat dispensare divitias; sed quia opum dispensatio secundum deum non aliter obtinetur quam per impassibilitatem animi ad divitias non affecti, subiungit nemo servus potest duobus dominis servire. Ambrosius.
Non quia duo, sed unus est dominus: nam etsi sint qui mammonae serviant, tamen non ille novit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt. Unus est dominus, quia unus est deus: unde patet patris et filii unum esse dominatum: et huius rationem assignat subdens aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Augustinus de quaest. Evang.. Haec autem non passim aut quasi temere dicta sunt; nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse; deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, scilicet diabolum, et alterum diliget, scilicet deum; aut alteri adhaerebit, scilicet diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur, et alterum contemnet, scilicet deum; sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur.
Cyrillus. Conclusio autem est totius sermonis quod sequitur: non potestis deo servire et mammonae. Totum igitur studium transferamus ad alterum, divitiis abrenuntiantes.
Beda. Audiat ergo hoc avarus non posse simul divitiis christoque serviri; et tamen non dixit: qui habet divitias, sed: qui servit divitiis; qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus et princeps huius saeculi nominatur.