Chrysostomus in Matth..
Monstraverat dominus quod Pharisaei non erant digni accusare transgredientes mandata seniorum, cum dei legem destruerent; rursus autem demonstrat hoc ipsum et a propheta: unde dicit hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias dicens: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Remigius. Hypocrita dicitur simulator, quia aliud opere simulat, et aliud corde gestat. Isti ergo bene hypocritae dicuntur, quia sub honore dei terrena sibi lucra accumulare cupiebant.
Rabanus. Praevidit autem Isaias simulationem Iudaeorum, quod in dolo pugnarent contra evangelium; et ideo dixit ex persona domini populus hic labiis me honorat, etc.. Remigius. Iudaeorum namque populus labiis et ore deo appropinquare et honorare eum videbatur, quia unius dei cultum se habere gloriabatur; sed corde longe a deo recessit: quia visis signis atque miraculis, nec divinitatem eius cognoscere, nec eum suscipere voluerunt.
Rabanus. Item labiis eum honorabant quando dicebant: magister, scimus quia verax es; sed cor eorum longe ab eo fuit quando miserunt insidiatores, ut eum caperent in sermone. Glossa.
Vel commendando exteriorem munditiam eum honorabant, sed dum interiori, quae vera est, carebant, cor eorum longe erat a deo, et illis talis honor inutilis erat: unde sequitur sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum. Rabanus. Non enim habebunt mercedem cum veris cultoribus, docentes doctrinas et mandata hominum, contemptis praeceptis divinis.
Chrysostomus in Matth.. Augmentata ergo accusatione Pharisaeorum a testimonio prophetae, et illis non emendatis, iam eis non loquitur, sed turbis: unde dicit et, convocatis ad se turbis, dixit eis: audite et intelligite. Quia turbis dogma excelsum et multa philosophia plenum propositurus erat, non simpliciter hoc enuntiat, sed susceptibilem facit sermonem.
Primo quidem et honore et sollicitudine exhibita circa turbas; quod ostendit evangelista dicens et convocatis ad se turbis.
Deinde etiam susceptibilem facit sermonem ex tempore: quia post mortuos suscitatos, post victoriam contra Pharisaeos habitam, tunc legem proponit, ut facilius suscipiatur.
Et non solum simpliciter turbas advocavit; sed etiam eos attentiores fecit in hoc quod dixit audite et intelligite; idest, attendite et erigimini mente ad hoc audiendum. Non autem dixit eis: nihil est observatio escarum, neque quod Moyses male iniunxerat; sed per modum admonitionis et consilii a rerum ipsarum natura testimonium accipiens ait non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Hieronymus habet communicat. Hieronymus.
Verbum communicat proprie Scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus autem Iudaeorum partem dei se esse iactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines; verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in actibus apostolorum scriptum est: quod deus sanctificavit, tu ne commune dixeris.
Commune ergo quod ceteris hominibus patet, et quasi non de parte dei, pro immundo appellatur. Augustinus contra faustum. Testamento autem veteri non est contraria ista sententia, qua dominus dicit non quod intrat in os; in qua apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura dei bona est. Si possunt, hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, intelligant Manichaei; illas autem litteras, propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia natura omnis creatura dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est; tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verborum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quoddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in hominum genere stultus: et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quoddam unum idemque significant.
Immundum quippe illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc eius vitium, sed natura est.
Sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant.
Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid aliud est quam spiritualiter ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Hae autem similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis rationales mentes utiliter et suaviter movent; sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetizari oportebat ea quae posteriore tempore fuerant revelanda: quibus per christum atque in christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen est auctoritas commendata.
Requiro autem a Manichaeis, utrum ista domini sententia qua dixit, non inquinari his hominem quae in os eius intrant, vera aut falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam eorum doctor Adimantus a christo prolatam dicens, ad expugnandum vetus testamentum obiecit? si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari? Hieronymus. Opponat autem prudens lector, et dicat: si quod intrat in os, non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur? sciendum igitur, quod ipsi quidem cibi, et omnis dei creatura per se munda sit; sed idolorum et Daemonum invocatio ea facit immunda; apud eos scilicet qui cum conscientia idoli idolothytum manducant, et conscientia eorum, cum sit infirma, polluitur, ut apostolus dicit.
Remigius. Quicumque autem tantae fidei est ut intelligat creaturam dei nullo modo inquinari posse, sanctificetur cibus per verbum dei et orationem, et comedat quicquid vult: ita tamen quod haec licentia offendiculum non fiat infirmis, ut apostolus dicit.