Deinde cum dicit hoc quidem determinat de speciebus odorum, quae consequuntur species saporum. Et dicit, quod inter odorabilia aliquid est odorativum secundum saporis species, ut supra dictum est; et ideo delectabile et contristans est in eis secundum accidens, idest non inquantum habent odorem, sed inquantum eorum odor significat nutrimentum. Odor enim est quaedam passio nutrimenti, sicut et sapor: animal enim discernit conveniens nutrimentum a remotis per odorem, sicut coniunctum per saporem.
Et ideo huiusmodi odores non sunt delectabiles animalibus repletis, et quae cibo non indigent, sicut nec esca habens hos odores est his delectabilis; sed animalibus appetentibus cibum, idest esurientibus vel sitientibus, sunt huiusmodi odores appetibiles, sicut et cibus vel potus est eis appetibilis. Unde manifestum est quod huiusmodi odorabile habet delectationem et tristitiam secundum accidens, sicut dictum est, scilicet ratione nutrimenti.