In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et numerus equestris exercitus, " id est, malorum, " vicies millies, " id est, viginti millia: qui vicies dicuntur, quia praedicatores diaboli erunt transgressores decalogi. Mille dicuntur, quia perseverabunt in transgressione tali.
" Dena millia, " supple, erat numerus equitum Dei, hoc est, bonorum. Psal. lxvii, 18 : Currus Dei decem millibus multiplex, etc. Et boni per decem millia signantur, quia in observantia decalogi, et bono perseverant.
Hic quaeritur secundum istam expositionem, Quare prius ponit numerum malorum quam bonorum? Item, Quare malos signat per adverbia, bonos per nomina ? Item, Quare exercitus malorum et bonorum designantur per numerum significantem, et non per numerum numerantem ?
Responsio. Ad primum dicendum, quod numerum malorum ponit primo, deinde bonorum propter tria. Primo, ne visa multitudine malorum Sancti desperent.
Secundo, ut consolentur boni: quia boni per malos Angelos conservabuntur, et arctabuntur mali. Tertio, ne possit aliquis praesumere de viribus suis, dicens se stabilem fuisse in bonis suis : et ideo post malorum multitudinem ostenditur multitudo bonorum , etsi non tanta quanta malorum.
Ad secundum dicendum, quod hoc signat quod malum non stat per se, sed convalescit in bono, ut malum culpae in actione, malum reatus in anima.
Ad tertium dicendum, quod ponitur hic numerus significans, et non numerus numerans : quia finitus numerus ponitur hic pro infinito : unde iste numerus vicies millies non numerat exercitum Angelorum sive daemonum, sed tantum signat quod plures sunt quam per hunc numerum exprimantur.
Sed adhuc restat, Quare numerus signans ponatur hic, et non numerans? Cujus causa est, quia cum liber iste sit revelatio facta ad aedificationem Ecclesiae : et numerus numerans non est ad aedificationem, sed numerus signans, quia per hunc signatur quales sunt illi et isti, quod non fieret per numerum numerantem,
Nota : Cum sint novem ordines Angelorum, ad decimum qui cecidit, dena millia referuntur. Per millies vero qui est numerus multiplex, daemonum multitudo signatur. Per vicies vero quod bis decem continet, ostendit decimum ordinem daemonum de malis hominibus duplicatum. Nihil ergo aliud est secundum hos, " vicies millies dena millia equestris exercitus, " nisi quod decimus ordo ex daemonibus et malis hominibus duplicatus, infinitus existit, qui contra Ecclesiam tempore Antichristi pugnabunt.
Alii dicunt, quod per utrumque numerum tantum boni signantur. Et dicunt, quod per numerum bonorum hic positum intelligitur numerus malorum : quia malum non potest esse nisi in bono. Per vicies millies intelliguntur Sancti Novi Testamenti, qui decalogum servant ad litteram: et secundum spiritualem intelligentiam in vicenario perfecta justitia. Per dena millia signantur Sancti Veleris Testamenti qui legem ad litteram observabant. Et quoniam contra utrosque bellum habuit diabolus, propter hoc per hos numeros intelliguntur exercitus daemonum et equitum et equorum. Equi enim sunt mali homines, equites sunt daemones.