Et, quia nutrimentum est commune omnibus animalibus, idcirco omnia animalia percipiunt hos odores: quod tamen intelligendum est de omnibus animalibus habentibus motum progressivum, quae necessario habent quaerere alimentum ex longinquo per odorem: animalibus autem immobilibus sufficit gustus et tactus ad discernendum convenientiam alimenti.