REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thom. et Henrici, charitatem ponendam, quia sine illa non potest Deus super omnia diligi. Goffredus oppositum tenet, quia pars plus amat totum quam se, ut patet ex ascensu gravis, ne detur vacuum, et quia manus se opponit ictui, ne frangatur caput. Doctor conveniens cum Goffredo in conclusione rejicit ejus rationes et exempla. Resolvit ergo posse nos ex naturalibus amare Deum super omnia, quia id recta ratio dictat, et fortis juxta rectam rationem exponit se morti ob publicum bonum, in quo plus amat illud quam se, quia pro conservatione illius vult suum non esse. Vide Doctor. in Oxon. 2. d. 28. et ibi Scholium.
De tertio articulo, dubium esse potest quid facit iste habitus infusus ? Dicitur quod est necessarius tantum propter illam conditionem super omnia, quia sic non potest diligi Deus a nobis, nisi per habitum infusum. Omnis enim amor naturalis est per se ad bonum conveniens, quia ad perfectionem illud respicit, cujus est bonum, ideo est bonum commodum in communi, et proinde non diliget homo naturaliter aliquid plusquam se. Item, ex hoc amicitia ad alterum, quia est magis unum sibi, ideo dat omnino illum modum super omnia.
Contra hoc arguitur : Pars diligit magis totum cujus pars est quam se, unde grave ascendit, ut aqua, ut impleatur locus aeris propter bonum universi, ne. sit vacuum. Similiter manus extenditur ad Dictum pro capite, ne totum corpus intereat.
Ista ratio non valet, totum amat se, et tamen magis amat partem, quae magis est necessaria ad sui esse, ideo facit aliquid necessarium ad esse alterius partis et totius, quae sunt necessaria magis sibi quam alia pars ; unde forma, quae de se non est effectiva, stante illa natura non necessario efficit. Ideo sine alio modo non est forma in aqua movendi sursum, nec tunc causatur aliquid in aqua, quando movetur sursum, ne sit vacuum, nec erit in aqua omnino principium activum movendi aquam, sed aliquid aliud ab aqua movet eam sursum, vel universale movens ; unde nunquam aqua corrumpet se propter salutem universi. Sic manus non exponit se, sed totus homo exponit manum pro capite, quod patet, quia proprio appetitu diligit se, nec manus suo motu movet se, exponendo pro capite, sed totus homo magis diligens caput quam manum, eam pro capite exponit. Unde exempla sunt ad oppositum.
Item arguo sic : Ratio naturalis existentis in puris naturalibus dictat aliquid esse diligendum super omnia, cum sit recta ; non autem judicat diligendum, nisi sit diligibile ; igitur si voluntas potest ex solis naturalibus sic illud diligere, haberetur propositum.
Item, 9. Ethic. Fortis politicus propter bonum Reipublicae debet eligere mortem, licet nihil expectet post mortem ; igitur si bonum communitatis est magis appetendum, quam bonum politici ab illo politico, igitur magis bonum in se, et communitati, naturaliter magis est diligendum quam aliquid aliud.
Dicitur, quod politicus diligit se magis tunc quam bonum commune, quia diligit se propter bonum, quia diligit summum bonum sibi ut virtutem. Unde fortis in illo actu se maxime diligit, quia in hoc faciendo habet summum actum virtutis, quae est summum bonum sibi.
Contra, duobus propositis id magis diligitur, cui ut bene sit, eligitur aliud non esse ; sed politicus vult se, et virtutes suas non esse, ut bene sit communitati ; igitur, etc.
Item aliter, qui experiretur in se istum actum, sciret se esse in charitate, si habitus iste infusus est necessarius propter istam circumstantiam.
Dico igitur, in natura incorrupta potest iste actus haberi ex naturalibus. Potest voluntas creata diligere Deum super omnia, ut Angeli in pura innocentia intellexerunt Deum, et potuerunt sic diligere. Et substantia actus potest haberi sine eo quod dat charitas, quia intensio potest esse ex habitu acquisito, ita quod prompte potest iste actus haberi ex amicitia acquisita, sicut probat unum argumentum, ideo charitas dat acceptationem, et perficit potentiam.
Quaeritur, si modo est intensior iste actus diligendi Deum super omnia propter habitum charitatis ?
Dico, fervor et firmitas semper ex parte charitatis est intensior, non a parte voluntatis. Sed an natura corrupta, ut nostra, potest habere istum actum, dubium est.
Arguitur, igitur ad substantiam actus non requiritur habitus infusus. Dico quod anima secundum portionem superiorem, ut perfecte perficiatur, oportet dari illam perfectionem a Deo immediate, non enim a natura perficitur summe. Haec tamen propositio est credenda, unde propter haec sunt habitus respectu omnium actuum portionis superioris animae, non quia non potest habere tales actus ex naturalibus. Sed aliter est de isto habitu et aliis infusis ; charitas forte est tota ratio acceptationis, et haec circumstantia est respectu extrinseci, et dicit ordinem ad voluntatem divinam, non autem dicit intensionem in actu, sicut causa, sicut nec aliae infusae, sed est causa tamen partialis intensionis actus. Nec posset esse actus ita intensus, caeteris paribus, sine charitate, sicut cum ea ; posito enim aequali conatu aeque perfecto voluntatis, et habitu charitatis acquisitae aeque perfecto, cum istis et charitate potest elici intensior actus, quam cum illis et sine charitate.
Sed estne actus hujus virtutis respectu hujusmodi objecti, sub praecepto ? Videtur quod sic, Matthaei 22. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et illud praeceptum est affirmativum.
Contra, Magister in littera, hoc praeceptum non impletur in via, sed ut videamus quo tendamus. Dico quod sic. Maximum mandatum est diligere Deum, quia cum actus praecepti affirmativi sit sub praecepto igitur et similiter iste actus, et in hoc, scilicet, nunquam facias contrarium, et in hoc facias pro tempore, et cum praecipit referre opera alia ad Deum, et non nisi diligendo, ideo debet aliquando necessario habere istum actum, sicut et honorare parentes, quando est opportunitas. Sed qualiter ?
Dico quod diligere super omnia debet haberi quandoque utroque modo, intensive et extensive ; debemus enim aliquando diligere Deum cum tota intensione possibili, et appretiare eum super omnia. Non potest tamen hoc praeceptum utroque modo impleri in via quoad omnes circumstantias, quae indicantur per illas additiones, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua ; totaliter enim non potest haberi nisi de objecto viso, et hoc sensu non oportet hic Deum diligere super omnia. Sic intelligit Magister : Cum tota anima, etc
Ad primam rationem : Amicitia requirit unitatem pro objecto primario, sed pro secundario non requirit unitatem aequalitatis, quae est unitas maxima. Unde secundum Philosophum, amicitia completa requirit aliquam aequalitatem, ideo non optat amico summa bona,nec sic improportionatur ; sic non est amicitia ad parentes, sed aliquid majus est ad eos. Tamen amicitia est virtus, et requirit in diligente virtutem, et unitatem in objecto, ut habet rationem objecti. Ipsa etiam virtus, prout est respectu boni honesti, conjungit secundum rectam lationem potentiam cum objecto. Stricte autem dicta amicitia secundum Philosophum est ad aequales ; large autem sumpta potest esse inter inaequales, quia tota illa virtus in voluntate, si sit habitus, qui inclinat ad objectum sub ratione virtutis, potest esse ad omnes. Sed sic non loquitur Philosophus, sed stricte.
Dico, tunc est amicitia ad excedentes, non tamen sicut ipse loquitur ibi. Habitum enim ponit ad excedentes, quem tamen non vocat amicitiam ; tamen est amicitia, vel excellentior, cum una amicitia est ad excedentes, et alia ad aequales, secundum ipsum ibidem.
Ad aliud, nego assumptum. Ad probationem dico, signum est quod diligo amicum, si facio sibi quod mihi. Nec sequitur, ideo non possum magis diligere ipsum per velle illud magis sibi quam mihi. Unde sensus hujus, amicabilia ad alterum, etc. est, istud signum amicitiae ad alterum est, si facio quod volo mihi fieri. Ad aliam probationem respondetur : Unitas maxima non sufficit ad maximum actum diligendi, nisi voluntatem, et bonitatis ; et quia in me non est ratio summae bonitatis, ideo possum aliud, ut Deum, plus diligere cum minori unitate. Aliter dicitur,non requiritur nisi unitas proportionis,quae maxime est ibi.
Ad aliud, concedo antecedens, quod sine habitu Theologico infuso potest homo diligere Deum super omnia, nec tamen superfluit charitas.
Ad quartum, habitus non dat substantiam actus, sed facilitatem. Dico quod habitus infusus non solum dat facilitatem secundum illam perfectionem actui, quia est partialis, ideo potest aliquid aliud dare, scilicet intensionem et perfectionem intrinsecam actui cum alia causa, quod non potest sola, sed quoad hoc, ut habitus iste sit meritorius, est ut causa totalis.
Ad quintum, dico quod non potest acquiri ex actibus aliquis habitus ejusdem speciei cum charitate, licet posset acquiri aliqua amicitia tendens in Deum sub eadem ratione objecti, et etiam per actum similem, scilicet super omnia Deum diligendo.
Ad sextum, dicendum quod amicitia acquisita et infusa non sunt ejusdem speciei, nec differunt tantum per efficientes causas, sed per suas naturas, quia habitus est perfectior habitu. Si autem ista acquisita esset infusa a Deo, non esset ejusdem rationis cum illa infusa, quia iste infusus habitus est talis, quod non potest causari a quacumque alia causa, nisi a Deo, unde non distinguitur tantum ab efficientibus, sed concluditur distinctio ex efficientibus, quia scilicet non potest esse habitus iste a voluntate, ut efficiente, infertur quod non est idem habitus cum alio, qui potest ab ea causari, sed differunt formaliter, non ab objectis. Unde non sequitur, si habitus distinguitur, et objecta, nec quia alius respectus est ad objectum in uno habitu, ergo et in alio.
Sed estne habitus iste infusus nobilior simpliciter omni habitu acquisito ? Dico quod sic simpliciter ; non autem nobilior secundum proportionem ad objectum, quia objectum alterius virtutis, ut justitiae, perfectius attingitur, quam Deus a charitate. Sed actus charitatis infusae est perfectior quantum ad perfectionem, quam dat habitus, quia habitus iste semper inclinat ad primum objectum sub ratione sua, nec potest inclinare ipsum sub alia ratione, sicut potest amicitia acquisita, et quanto delectabilius inclinat, tanto est perfectior. Unde diligens Deum habitu infuso potest diligere eum, ut bonum commune, et vult eum diligi ab aliis ; non sic habitu acquisito, quo quis potest eum diligere ut privatum bonum sibi, et amor est perfectior, qui vult habere condilectum. Unde habitus charitatis necessario est principium diligendi Deum, ut est diligibilis ab omni alio, sed amicitia acquisita potest esse respectu Dei, ut est bonum privatum sibi.