Quod in sola rationali creatura potest esse culpa.
Ex naturali etiam conditione / hominis / rationalis creaturae / ceterarumque rerum cognosci potest, quod in sola rationali creatura culpa esse potest. Nullus enim culpatur de eo quod non in ipso est / facere vel non facere /, defectus enim si quis ex errore naturae / acciderit / homini non imputatur ad culpam, ut patet in his qui caeci nascuntur.
Soli autem rationali creaturae hoc competit, ut in sua potestate et dominio habeat suos actus, sicut ex superioribus patet. In sola igitur rationali creatura potest esse culpa. Adhuc. Nullus culpatur de hoc quod alius agit. Omnis autem actus qui non est in potestate agentis, est magis alterius quam ipsius agentis. Si enim non est in potestate agentis, oportet quod sit vel violentus, vel naturalis. Quod autem / actio autem quae est per violentiam, non est violentiam passi, sed magis violentiam inferentis. Et simile est in his quae per naturam fiunt. Sicut enim violentiam inferens imprimit in / id quod / violentiam passum / est / unde / violenter movetur; ita quod dat alicui rei naturam, dat ei motum et actionem consequentem naturam; unde generans dicitur movens in gravibus et levibus motu naturali, quia dat formam quam consequitur talis motus. Si igitur / cum igitur res ratione carentes non habeant in / pote- / suo dominio proprios actus, non possunt ex suis actibus culpari, sed si / in eis / aliqua culpa esset / non esset / in ipsarum / motibus vel / actibus,/ culpa illa / esset alii attribuenda, vel violentiam inferenti, vel naturam danti. Naturae autem primus dator / est / deus, in quem peccatum non cadit, sicut supra ostensum est.
Contingit autem in eum qui violentiam infert culpam esse, sicut / in eo qui / si aliquis / proiicit lapidem quo interficitur homo,/ et simile est si aliquis / vel leonem incitet ad hominem / ad / occidendum, non erit culpa lapidis aut leonis, sed hominis. In sola igitur rationali creatura culpa esse potest. Amplius. Omnis culpa / est / contra aliquam legem / quae contemnitur / est /p sola autem rationalis creatura legem cognoscere potest: quamvis enim / omnia / alia lege quadam naturali divinitus procedente / agantur / regantur, illam tamen legem non cognoscunt, sed magis secundum illam aguntur. Lex enim / ordi- / in / omnis aliquam ordinationem continet; ordinem autem unius ad alterum