Hieronymus. Scribis et Pharisaeis et calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes tyri et sidonis, ut tyrios sidoniosque curaret: et ideo dicitur et egressus inde iesus, secessit in partes tyri et sidonis.
Remigius. Tyrus et sidon civitates fuere gentilium: nam tyrus metropolis fuerat chananaeorum, sidon terminus chananaeorum respiciens ad Aquilonem. Chrysostomus in Matth.. Considerandum autem, quod quando ab escarum observatione Iudaeos eripuit, tunc et gentibus ianuam aperuit, sicut et Petrus prius in visione iussus est hanc legem solvere, et post ad Cornelium mittitur. Si quis autem quaerat, cum discipulis suis dixerit: in viam gentium ne abieritis, qualiter hanc ambulat viam, primum quidem illud dicemus, quia non erat obnoxius praecepto quod discipulis dederat. Secundo autem quia neque ut praedicaturus abiit: unde et marcus dicit quoniam occultavit seipsum.
Remigius. Ivit autem, ut tyrios sidoniosque curaret; sive ut huius mulieris filiam liberaret a Daemonio; quatenus per eius fidem, Scribarum et Pharisaeorum nequitiam condemnaret: de qua quidem muliere subditur et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa. Chrysostomus in Matth.. Dicit autem evangelista eam esse chananaeam, ut ostendat virtutem praesentiae christi. Chananaei enim, qui expulsi fuerant ut non perverterent Iudaeos, hi Iudaeis apparuerunt prudentiores, ut exirent a terminis suis, et accederent ad christum. Cum autem haec mulier accessisset, nihil aliud quam misericordiam poposcit; unde sequitur clamavit dicens ei: miserere mei, domine fili David.
Glossa. Magna fides chananaeae hic notatur: deum credit, ubi dominum vocat; hominem, ubi dicit filium David. Nihil ex merito postulat, sed solam misericordiam dei efflagitat, dicens miserere. Nec dicit: miserere filiae, sed miserere mei: quia dolor filiae dolor est matris; et ut magis eum ad compassionem moveat, totum ei dolorem enarrat: unde sequitur filia mea male a Daemonio vexatur: in quo vulnera medico detegit, et magnitudinem et qualitatem morbi: magnitudinem, cum dicit male vexatur; qualitatem cum dicit a Daemonio. Origenes.
Vide autem prudentiam feminae: non ivit ad homines seductores; non quaesivit inanes ligaturas; sed omnes relinquens diaboli cultus, venit ad dominum. Non petivit Iacobum, non rogavit ioannem, non accessit ad Petrum: sed suscepit in se poenitentiae patrocinium, et sola cucurrit ad dominum. Sed vide inexpertum negotium. Petit, et lamentum suum producit in clamorem; et amator hominum deus non respondet verbum: unde sequitur qui non respondit ei verbum.
Hieronymus. Non autem de superbia pharisaica, nec de Scribarum supercilio, sed ne ipse sententiae suae contrarius videretur, per quam iusserat: in viam gentium ne abieritis: nolebat enim occasionem calumniantibus dare, perfectamque salutem gentium passionis et resurrectionis tempori reservabat. Glossa.
Differendo etiam et non respondendo, patientiam mulieris et perseverantiam nobis ostendit. Ideo etiam non respondit, ut discipuli pro ea rogarent: ostendens per hoc, necessarias esse preces sanctorum ad aliquid impetrandum: unde sequitur et accedentes discipuli eius, rogabant eum dicentes: dimitte eam, quia clamat post nos. Hieronymus. Discipuli adhuc illo tempore mysteria domini nescientes, vel misericordia moti, rogabant pro chananaea muliere, vel importunitate eius carere cupientes. Augustinus de cons. Evan..
Affert autem aliquam repugnantiae quaestionem quod marcus in domo dicit fuisse dominum cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans, matthaeus autem posset intelligi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse. Sed quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse, dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil videtur aliud significare quam post ambulantem dominum, mulierem istam deprecatoriam vocem misisse. Intelligendum est ergo, dixisse quidem marcum quod intraverit ubi erat iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo. Sed quia matthaeus ait non respondit ei verbum, dedit agnoscere, quod tacuerunt ambo, et in eo silentio egressum fuisse iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant. Chrysostomus in Matth.. Aestimo autem et discipulos ad calamitatem mulieris esse tristatos, sed tamen non sunt ausi dicere: da ei hanc gratiam, sed dimitte eam: sicut et nos cum volumus alicui persuadere, multoties contraria dicimus.
Ipse autem respondens ait: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Hieronymus. Non autem hoc dicit quin ad gentes non missus sit, sed quod primum ad Israel missus est, ut illis non recipientibus evangelium, iusta fieret ad gentes transmigratio. Remigius. Specialiter enim missus est ad salutem Iudaeorum, ut etiam corporali praesentia eos doceret.
Hieronymus. Signanter autem dixit ad oves perditas domus Israel, ut etiam ex hoc nunc erroneam ovem de alia parabola intelligamus. Chrysostomus in Matth..
Sed quia mulier vidit nihil posse apostolos, inverecunda effecta est bona inverecundia: ante enim neque in conspectum venire audebat: unde dictum est clamat post nos. Quando autem videbatur ut angustiata recederet, tunc proprius venit: unde sequitur at illa venit et adoravit eum. Hieronymus. Nota, quod ista chananitidis perseveranter primum filium David, deinde dominum vocat, et ad extremum, deum adoravit. Chrysostomus in Matth..
Ideoque non dixit: roga vel deprecare deum; sed domine, adiuva me.
Quanto ergo magis mulier multiplicabat supplicationem, tanto et ipse multiplicabat negationem: et non adhuc Iudaeos oves vocat, sed filios, illam autem canem: unde sequitur qui respondens ait: non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus. Glossa. Filii sunt Iudaei generati et nutriti sub cultu unius dei per legem; panis est evangelium, miracula, et alia quae ad salutem nostram pertinent.
Non est ergo conveniens ut a filiis auferantur, et dentur gentibus, qui sunt canes, donec Iudaei repudient. Rabanus. Canes autem gentiles propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, vertuntur in rabiem.
Chrysostomus in Matth.. Vide autem mulieris prudentiam, qualiter neque contradicere ausa est, neque tristata in aliorum laudibus, neque molestata in proprio convicio: unde sequitur at illa dixit: etiam, domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ille dixit non est bonum, haec autem dixit utique, domine; ipse Iudaeos filios vocat, haec autem dominos; ipse canem eam nominavit, haec autem et opus canis adiecit; ac si dicat: si canis sum, non sum aliena: canem me dicis; ergo nutri me ut canem: non possum relinquere mensam domini mei. Hieronymus. Mira autem huius mulieris fides, patientia et humilitas praedicantur: fides, qua credebat sanari posse filiam suam; patientia, qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas, quod se non canibus, sed catulis comparat. Scito me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam posse cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum, ut per humilitatem micarum ad panis integri veniam magnitudinem. Chrysostomus in Matth.. Propter hoc autem christus tardabat: praesciebat enim eam hoc dicturam, nec occultari volebat tantam mulieris virtutem: unde sequitur tunc respondens iesus ait illi: o mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis; ac si dicat: fides tua maiora his audire potest; verum interim fiat tibi sicut vis. Vide autem qualiter non parum et haec mulier intulit in filiae medicinam: propter hoc enim neque christus dixit: sana sit filia tua; sed magna est fides tua: fiat tibi sicut vis; ut discas quoniam simpliciter loquebatur, et non adulationis, sed multae fidei erant verba ipsius. Haec autem christi vox similis est illi voci qua dixit: fiat firmamentum: et factum est; unde sequitur et sanata est filia eius ex illa hora. Intende autem qualiter apostolis non impetrantibus impetrat ipsa: tam magnum quid est instantia orationis: etenim pro nostris noxis a nobis vult magis rogari, quam ab aliis pro nobis.
Remigius. His etiam verbis datur nobis exemplum catechizandi et baptizandi pueros: quoniam haec mulier non ait: salva filiam meam, aut adiuva eam; sed miserere mei et adiuva me. Hinc etenim descendit consuetudo in ecclesia ut fideles pro suis parvulis fidem deo promittant, quando ipsi non sunt tantae aetatis et rationis ut per se fidem deo promittere valeant; quatenus sicut fide istius mulieris sanata est filia eius, ita et fide virorum catholicorum peccata parvulis relaxentur. Allegorice autem haec mulier sanctam ecclesiam significat de gentibus congregatam.
Per hoc enim quod dominus, relictis Scribis et Pharisaeis, venit in partes tyri et sidonis, praefigurabatur quia relicturus erat Iudaeos, et transiturus ad gentes.
Est autem haec mulier egressa a finibus suis, quoniam ecclesia sancta recessit a pristinis erroribus et vitiis. Hieronymus.
Filiam autem chananaeae puta animas esse credentium, quae male a Daemonio vexabantur, ignorantes creatorem, et adorantes lapidem. Remigius. Filios autem dominus appellat patriarchas et prophetas illius temporis. Per mensam designatur sacra Scriptura; per micas vero minima praecepta, vel interna mysteria, quibus sancta ecclesia pascitur; per crustas vero carnalia praecepta, quae Iudaei observant.
Micae autem sub mensa comedi dicuntur, quia ecclesia humiliter se submittit ad implenda divina praecepta. Rabanus.
Non autem crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus, non litterae superficiem in Scripturis, sed spiritualem sensum quo in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Hieronymus.
Mira autem rerum conversio. Israel quondam filius, nos canes: pro diversitate fidei ordo nominum commutatur: de illis postea dicitur: circumdederunt me canes multi; nos audivimus cum muliere fides tua te salvam fecit. Rabanus.
Quae merito magna dicitur: quia cum gentes nec lege fuerint imbutae, nec vocibus prophetarum instructae, ad praedicationem mox apostolorum, in auditu auris obedierunt; ideoque salutem impetrare meruerunt. Verum si ad primas ecclesiae rogantis lacrymas dominus salutem animae differt dare, non est desperandum, vel a petendo cessandum; sed magis precibus insistendum.
Augustinus de quaest. Evang..
Quod et puerum centurionis et filiam chananaeae mulieris, non veniens ad domos eorum sanat, significat gentes ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est persona ecclesiae, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes quibus constat ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii appellantur.
Hilarius in Matth.. Vel haec mulier proselytorum formam praefert, fines suos egreditur, et ex gentibus, scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, dominatu immundorum spirituum occupata, orat; et quia dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. Rabanus. Item si quis conscientiam habet alicuius vitii sorde pollutam, filiam habet male a Daemonio vexatam. Item si quis bona quae gessit, peccatorum peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam; ideoque necesse est ut ad preces lacrymasque confugiat, sanctorumque intercessiones et auxilia quaerat.