Deinde cum dicit nihil enim probat quod huiusmodi odores sunt secundum se delectabiles; quia scilicet non habent conferre ad escam, ut videlicet appetentes escam magis his odoribus delectentur, et repleti minus. Neque etiam huiusmodi odores conferunt aliquid ad desiderium escae, sicut odores, de quibus supra dictum est, promoventes escae appetitum; sed magis accidit contrarium: quia per immixtionem horum odorabilium, redditur esca indelectabilis, quia frequenter quae bene redolent secundum huiusmodi odorem, sunt mali saporis.