Hieronymus. Sanata chananaeae filia, revertitur dominus ad Iudaeam: unde dicitur et cum transisset inde iesus, venit secus mare Galilaeae. Remigius. Hoc mare diversis vocabulis appellatur: dicitur enim mare Galilaeae propter Galilaeam adiacentem; mare tiberiadis propter tiberiadem civitatem.
Sequitur et ascendens in montem, sedebat ibi. Chrysostomus in Matth..
Considerandum autem, quod aliquando dominus circuit ut sanet infirmos: aliquando autem sedet expectans eos: et ideo convenienter hic subditur et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, claudos, caecos, debiles, et alios multos. Hieronymus. In eo loco ubi Latinus interpres transtulit debiles, in Graeco scriptum est cyllous, quod non debilitatis generale, sed unius infirmitatis nomen est: ut quomodo claudus dicitur, qui pede claudicat uno, sic cyllos, appelletur qui unam manum debilem habet. Chrysostomus in Matth..
Hi autem in duobus fidem suam demonstrabant; et in ascendendo montem, et in hoc quia aestimabant se nullo alio indigere nisi ut proicerentur ad pedes iesu; neque etiam adhuc tangunt fimbriam vestimenti, sed et ad altiorem fidem ascendunt unde dicitur et proiecerunt eos ad pedes eius. Et mulieris quidem filiam cum multa tarditate curavit, ut eius virtutem ostenderet: his autem, non quia meliores erant, sed ut infidelium Iudaeorum ora obstrueret, confestim sanationem praebet: unde sequitur et curavit omnes.
Multitudo autem eorum qui curabantur, et facilitas sanationis eos in stuporem mittebat: unde sequitur ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes. Hieronymus.
De debilibus tacuit, quia quid e contrario diceret uno verbo non habebat.
Rabanus. Mystice autem, cum filia chananaeae praefigurasset salutem gentium, venit in Iudaeam: quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Glossa. Mare autem iuxta quod venit iesus, turbida huius saeculi volumina signat: quod est Galilaeae, cum homines a vitiis ad virtutes transmigrant.
Hieronymus. Ascendit autem in montem, ut quasi avis teneros fetus provocet ad volandum. Rabanus.
Ut scilicet auditores suos erigat ad superna et caelestia meditanda. Sedebatque ibi, ut demonstraret, non nisi in caelestibus requiem esse quaerendam. Eo autem sedente in monte, idest in caelorum arce, accedunt turbae fidelium, devota mente illi appropinquantes, ducentes secum mutos et caecos etc., eosque ad pedes iesu proiciunt: quia peccata confitentes ipsi soli curandos subiciunt: quos ita curat ut turbae mirentur et magnificent deum Israel; quia fideles, quando viderint eos qui spiritualiter aegrotaverant, diversis operibus virtutum ditatos, laudem deo decantant.
Glossa. Muti autem sunt qui non laudant deum; caeci qui non intelligunt viam vitae; surdi qui non obtemperant; claudi per devia boni operis non recte euntes; debiles sunt qui infirmi sunt in bonis operibus.