Igitur non competit felicitas, neque est eis bene vel male contingere secundum fortunam, in his non potest esse neque lucrum neque damnum: unde nec poena. Omnia autem carentia ratione sunt huiusmodi, ut patet per philosophum in II physic. Non est igitur in eis poena. Item.
His ad quos malevolentiam habemus, poenam inferri volumus; his / ergo / autem ad quos habemus benevolentiam / inferri / evenire volumus bonum contrarium poenae, volumus enim / eos / esse et conservari in bonis.
In his igitur non est neque poena neque / ejus / bonum ei oppositum, ad quos non / habemus benevolentiam neque malevolentiam / potest haberi benevolentia neque malevolentia /p ad ea vero quae ratione carent non habemus benevolentiam: non enim ea amamus / nisi / propter seipsa, sed solum prout in usum nostrum veniunt, unde etsi ea conservari volumus, hoc est ut eis utamur. Non est igitur / in his / poena in his quae ratione carent. Praeterea. Sicut ratio culpae consistit in hoc quod est secundum voluntatem esse, ut ex dictis patet, ita ratio poenae consistit in hoc quod est contra voluntatem esse: unde idem huic quidem est poena, si sit contra eius voluntatem, illi autem non poena, quia contra voluntatem eius non est. In his autem quae ratione carent non est voluntas; voluntas enim in ratione est. Non est igitur in eis, sicut nec culpa, ita nec poena. Sunt autem quaedam quae videntur monstrare in eis poenam esse. Et primo quidem quia in lege praecipiebatur propter aliqua peccata etiam brutis animalibus poenas inferri: dicitur enim Lev. XX, qui cum iumento et pecore coierit, morte morietur, pecus quoque occidetur; et Exod. XXI dicitur, si bos cornu percussit virum aut mulierem et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius secundo autem quia poenae medicinae sunt: poenis enim homines retrahuntur a malo et erudiuntur ad bonum. Hoc autem et in brutis contingere videtur: nam flagellis erudiuntur ad aliquid vel vitandum vel faciendum. Videtur igitur / in eis / poena esse. Sciendum est / ergo / autem / bruta animalia in hominum usum accommodata esse, ut ex praemissis patet. Quod igitur secundum legem animalibus infertur / vel / mors propter aliquod factum, hoc non propter ipsa, sed propter homines est: vel ad hoc ut per huiusmodi hominibus inferatur / error / horror / illius / alicuius / peccati; vel propter hoc ut animali subtracto / illius / patrati sceleris tollatur memoria; vel propter hoc ut ex morte animalium eorum domini sollicitius sua custodiant animalia ne ex eis aliqua possit esse occasio nocumenti vel peccati; aut quod etiam ipsi puniuntur ex damno interfectionis sui animalis, si forte ex eorum negligenti custodia aliquid tale fuerit commissum.
Quod vero flagellis animalia erudiuntur ad aliqua, non ostendit in eis poenam locum habere, non enim sic flagellis erudiuntur quasi rationem / cognitionem / accipientia suorum actuum quos facere debeant vel vitare; sed quia ex flagellis fit in eis aliqua passio vel timoris vel spei propter memoriam, ex passione autem incitantur ad aliquid agendum vel vitandum; unde sola animalia quae memoriam et auditum habent, disciplinabilia sunt.
Quomodo creaturae irrationales divinae providentiae subduntur.
Congregantes igitur quae dicta sunt, manifeste apparet quomodo verum est quod apostolus dicit, quod non est cura deo de bobus, cum tamen alibi scriptum sit quod est ei cura de omnibus. Non enim / sic est / ea quae ratione carent sic sub cura dei sunt quasi propter se ipsorum cura sit, sed secundum quod cadunt in usum rationalis creaturae.
Item. Neque / etiam / sic est / eorum / de eis deo cura ut in culpam homini imputetur aut in virtutem si eis nocumentum aut contrarium inferat, nisi secundum quod ad homines ordinantur, quibus ex hoc vel profectus vel nocumentum provenire potest. Adhuc. Neque sic est de eis deo cura ut pro eorum actibus eis vel praemia vel poenas reservet, nisi forte secundum quod ad hominum instructionem pertinet, ut dictum est. Per haec autem excluditur duplex error contrarius.
Quidam namque dixerunt quod divina providentia non se extendit ad singularia eorum quae ratione carent, nec ad singulares actus ipsorum inquantum / singularia / singularium sunt, sed solum secundum quod habet curam de specie. Alii vero e contrario dixerunt quod animalibus brutis hoc modo curam impendit sicut et rationalibus creaturis, ut scilicet eorum actus et passiones praemiis aut poenis recompenset, aut in praesenti saeculo aut in futuro: et haec est opinio loquentium in lege maurorum, ut Rabbi Moyses dicit. Prima autem est opinio ipsius Rabbi Moysi. Patet autem ex praedictis, quod utraque opinio a veritate declinat.
Cum enim supra ostensum sit quod divina providentia ad omnia singularia se extendit quorum cognitionem habet, non possunt singularia / praedictarum / rerum ratione carentium a divina cura excludi nisi ab eius cognitione excluderentur. Rursus ostensum est quod / in / eis non competit poena vel praemium, neque virtus aut / mali / culpa. Sic igitur praedictarum rerum deus etiam singula particularia curat, quod