Theophylactus. Quia Pharisaei existentes avari convitiabantur christo de paupertate praedicanti, induxit parabolam divitis et Lazari. Deinde cum discipulis confert de Pharisaeis, indicans eos schismaticos et divinae viae impeditores esse; unde dicitur et ait ad discipulos suos: impossibile est ut non veniant scandala, idest impedimenta bonae et deo placitae conversationis. Chrysostomus. Sunt autem duplicia scandala: quorum haec quidem divinae gloriae refragantur, haec vero prodeunt solum ad irrogandum fratribus impedimentum: nam excogitationes haeresum, et quicumque contra veritatem fit sermo, divinae gloriae refragatur. Non tamen ad praesens memorari videntur huiusmodi scandala, sed magis ea quae contingunt inter amicos et fratres; sicut iurgia, detractiones et huiusmodi; unde postea subdit si peccaverit in te frater tuus. Theophylactus.
Vel dicit, quod necesse est emergere multa praedicationis et veritatis obstacula, sicut Pharisaei impediebant christi praedicationem. Quaerunt autem aliqui: si necesse est ut veniant scandala, cur dominus arguit scandalorum auctorem? sequitur enim vae autem illi per quem veniunt: quidquid enim parit necessitas veniale est. Sed attende, quod necessitas ista ex libero arbitrio sortitur originem. Videns enim dominus qualiter homines innituntur malo, nec proponunt aliquid boni, dixit quod quantum est ex consequentia eorum quae videntur, necesse est contingere scandala: sicut si medicus videns quemquam mala dieta utentem, dicat: necesse est hunc aegrotare; et ideo inducenti scandala vae dicit, et poenam ei comminatur, dicens utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Beda. Secundum morem provinciae palaestinae loquitur; cum maiorum criminum apud veteres Iudaeos fuerit poena, ut in profundum ligato saxo demergerentur.
Et revera utilius est innoxium poena, quamvis atrocissima, temporali tamen, vitam finire corpoream, quam fratri nocentem mortem animae mereri perpetuam.
Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est, quodcumque viderit, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide. Inquantum ergo sine peccato possumus, evitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum, quam veritas relinquatur.
Chrysostomus. Per scandalizantis autem poenam bravium salvantis addisce: nisi enim unius animae salus esset sibi nimium curae, non comminaretur scandalizantibus tantam poenam.