Ea quae in his accidunt ordinat ad propriam speciem, inquantum in eis servatur modus proprius suae speciei; et ulterius ad aliam speciem, et praecipue rationalem creaturam / per quam /, et sic / ulterius ordinantur in completionem universi.
Quod hominum actus divino iudicio subiacent.
Ex praemissis autem manifestum est,/ humanos / rationalis creaturae actus divino iudicio / subjici / subiacere. Illos enim actus oportet iudicio / inferi superioris subesse quos contingit culpabiles / aut / et laudabiles esse, ut / superioris / certo / arbitrio / hii approbentur et alii reprobentur.
Ostensum est autem / solius / naturae rationalis actus culpabiles vel laudabiles esse. Oportet igitur actus rationalis naturae subesse iudicio alicuius superioris in quem defectus non cadat. Hic autem deus est.
Habet igitur deus iudicium de actibus rationalis naturae. Adhuc. Si aliquid nulla superiori lege astringatur, impossibile est quod actus eius culpabilis / esse possit / sit. Quod enim / si enim superioris lege non astringitur, oportet quod ipsum sibi sit lex: unde quod secundum seipsum agit, rectum esse et absque culpa / esse / necesse est. Quaecumque ergo quorum actus culpabiles esse possunt, superioris lege tenentur. Rationalis autem naturae actus culpabiles esse possunt, ut ostensum est. Oportet igitur rationales naturas alicuius superioris legi subjectas esse. Eiusdem autem est legem agenti imponere et de actis iudicare. Actus igitur rationalis naturae subsunt superioris iudicio, qui deus est. Amplius. Divina providentia universa ad finem / proprium / convenientem adducit / ut ostensum est /p singula fines debitos sortiuntur secundum proprios actus. Oportet igitur / cum omnia / omnium actus divinae providentiae subesse, cum omnia providentia regantur, ut ostensum est. Secundum igitur quod aliqua providentiae subduntur, secundum hoc et eorum actus ad providentiam pertinet. Rationales autem naturae subduntur providentiae tanquam propter se provisae, ut ostensum est. Subiacent igitur divinae curae rationalis naturae actus secundum se. Hoc autem ad huiusmodi actus secundum se pertinet, quod sint ordinati vel inordinati / ex quo habent quod sint /, quod est eos culpabiles vel virtuosos esse. Ad divinam igitur providentiam pertinet rationalis naturae actus an honesti vel inhonesti sint. Et lege igitur divina huiusmodi actus ordinantur, et iudicio divino subduntur. Item.
Rationalis natura finem ultimum consequitur proprio actu:/ nam / ut ex praemissis patet, in aliquo actu eius felicitas consistit, quae est ultimus finis ipsius, ad quem quidem actum oportet omnes alios actus eius referri, vel sicut adiuvantes, si sint convenientes, vel sicut impedientes si inordinati sint. Cum igitur providentiae divinae sit / ad / res ad debitos fines perducere auxiliis adhibitis et impedimentis sublatis, necesse est quod rationalis naturae actus legi et iudicio divinae providentiae subdantur. Praeterea. Ad eum per quem res ultimum finem sortitur, pertinet iudicium de omnibus quae ad finem ordinantur, sicut gubernator, qui utitur navi ad id ad quod navis est, iudicat de forma et de materia navis. Ultimum autem finem suum consequitur rationalis natura per deum, ut supra ostensum est. Oportet igitur quod actus quibus ordinatur in finem, divino iudicio subsint. Item. Quaecumque divina providentia gubernantur, ex ea sortiuntur principia convenientium operationum. Differenter tamen. Quaedam namque consequuntur formas naturales ex quibus inclinantur in proprias operationes, sicut plantae et inanimata. Quaedam vero / animalia vero irrationalia accipiunt naturalem aestimationem, per quam aguntur ad suos actus. Homines / vero / naturale iudicium rationis habent a deo, per quod conveniens ab inconvenienti distinguere possunt. Id autem quod secundum huiusmodi iudicium naturale rationis rectum apparet, dicitur lex naturalis. Hoc tamen interest, quod quadam naturali necessitate sequuntur plantae et inanimata inclinationes formarum et virtutum naturalium; et similiter animalia irrationalia motum naturalis aestimationis;/ sed / homines iudicium naturale rationis possunt et sequi et non sequi. Sic igitur homini ex divina providentia imposita est lex quam potest sequi et non sequi.
Eiusdem autem est legem imponere ad / agendum / agenda et de / agendis / actis judicare. Deus igitur judicat humanos actus. Manifestum est autem quod ad legislatorem pertinet praemiare vel punire eos qui legem ab eo positam servant vel transgrediuntur: unde consuetum est quod legislatores suis legibus poenas adiungunt et praemia.
Ad deum igitur pertinet / actus hominum / homines pro suis actibus punire vel praemiare, quod / est / oportet iudicio quodam fieri. Sunt igitur hominum actus divino iudicio subjecti. Hinc est quod dicitur iob XIX, et scitote esse iudicium. Per haec autem excluditur error dicentium quod deus de humanis actibus curam non habet. Ex quorum persona dicitur / de quibus in Ps. Dicitur, propter quid irritavit impius deum? dixit enim in corde suo, non requiret.