Deinde cum dicit qui autem excludit obiectionem quae posset fieri propter consuetudinem quorumdam talia cibis admiscentium. Sed ipse respondet dicens, quod illi qui huiusmodi virtutes, idest res odoriferas, commiscent cibis et potibus, faciunt per consuetudinem quamdam violentiam naturali delectationi, ut scilicet perveniant ad hoc quod unum et idem sit delectabile duobus sensibus, scilicet gustui et odoratui, sicut naturaliter est unum delectabile uni sensui.