In praecedentibus prius videtur esse actum de tribulatione quam sustinuit David a filio et a Saule; hic autem in tertia decade agitur de persecutione quam passus est a toto populo, qui eum abjecit ad mandatum Saulis. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima narratur tribulatio.
In secunda funditur oratio ad deum pro liberatione; in tertia ponitur gratiarum actio. Secunda incipit Psalmo 24: ad te domine levavi: tertia ibi, afferte domino, Ps. 28. Circa primum duo facit. Primo exponit tribulationem; secundo ostendit quomodo a deo juvatur in tribulatione, ibi, Ps. 22: dominus regit me. Sicut supra dictum est, sicut in aliis prophetis, ita hic agitur de aliquibus tunc praesentibus inquantum erant figura christi et quae ad ipsam prophetiam pertinebant. Et ideo quandoque ponuntur aliqua quae ad christum pertinent, quae excedunt quasi virtutem historiarum. Et inter alia specialiter iste Psalmus agit de passione christi.
Et ideo hic est ejus sensus litteralis. Unde specialiter hunc Psalmum in passione dixit cum clamavit, Heli heli lammasabactani: quod idem est quod deus deus meus etc. Sicut hic Psalmus incipit. Et ideo licet figuraliter hic Psalmus dicatur de David, tamen specialiter ad litteram refertur ad christum.
Et in synodo toletana quidam theodorus Mopsuestenus, qui hunc ad litteram de David exponebat, fuit damnatus, et propter hoc et propter alia multa; et ideo de christo exponendus est. Sciendum est autem quod quinque Psalmi agunt de passione christi prolixe: quorum iste Psalmus primus est.
Alii enim brevius tangunt passionem christi. Secundus est, judica domine nocentes me, Ps. 34. Tertius est, ibi, exaudi deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Quartus, Ps. 68: salvum me fac deus, quoniam intraverunt aquae. Quintus, Ps. 108: deus laudem meam ne tacueris. Et hoc propter quinque plagas christi: vel propter quinque effusiones sanguinis.
Et unus est modus procedendi in omnibus, quia incipiunt a gemitu, et terminantur in salutem populorum: quia ex passione facta est salus omnibus hominibus. Titulus Hieronymi est: victori pro cervo matutino. In nostra littera, victori pro assumptione vel pro cerva matutina. In hoc Psalmo principaliter agitur de passione christi. Secundo tangitur in eo de resurrectione: quia per eam datur intelligi passio, et passio ordinatur ad resurrectionem; sicut si dicam, iste est manumissus, ostendit quod fuit servus. Ergo iste Psalmus est David, idest christi. Et est pro assumptione, idest resurrectione, et haec fuit matutina; unde, pro cerva, idest pro humana natura, vel pro cervo matutino, idest christo: Ps. 107: exurgam diluculo.
Hic autem titulus est quando David ibat profugus, et latebat in desertis sicut cervus. Unde supra dixit, Ps. 17: et posuit pedes meos tamquam cervorum.
Unde pro ista tribulatione quae figurabat passionem christi, intitulatur iste Psalmus. Hoc modo tamen melius refertur ad christum, ut per cervum intelligatur humana natura in christo, quia cervus transit spineta sine laesione pedum; sic christus transivit per istam vitam praesentem sine sui inquinatione.
Item cervus optime salit: sic christus de fovea mortis ascendit ad gloriam resurrectionis. Et ideo cervus dicitur, et matutinus dicitur, quia tunc surrexit. Psalmus iste dividitur in tres partes. In prima ponitur conquestio. In secunda narratio passionis, ibi, ego autem sum vermis. In tertia ponitur liberationis petitio, ibi, tu autem, domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Circa primum tria facit. Primo ponitur conquestio sive quaestio. Secundo ponitur expositio conquestionis, ibi, longe a salute. Tertio ponitur ratio conquerendi, ibi, tu autem in sancto habitas.
Haec est translatio septuaginta. In Graeco autem et in Hebraeo non est, respice in me; sed habetur sic, deus deus meus quare me dereliquisti? quia haec verba dixit christus in cruce: sed, respice, interpositum est. Ponitur ergo petitio cum dicit, deus deus meus. Repetitur autem bis deus ad majorem certitudinem: Gen. 41: quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens, indicium est firmitatis. Respice in me, idest miserere mei: Ps. 24: respice in me, et miserere mei, quia unicus etc.. Quare me dereliquisti? haec fuerunt verba christi in cruce. Ex his autem verbis Arius occasionem sumpsit erroris: scilicet quod in morte christi separata est divinitas ab humanitate.
Unde de hoc, secundum eum, conqueritur dominus, dicens, quare me dereliquisti. Sed hoc erroneum est. Est autem sciendum, quod aliquis dicitur derelictus a deo quando non adest ei deus, sicut videtur adesse quando protegit eum, et implet ejus petitionem: Hier. 20: dominus deus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt. Et quia christus non est liberatus a passione corporali cum esset in passione, secundum hoc dicitur ad horam derelictus, idest passioni expositus: Rom. 8: proprio filio suo non pepercit etc.. Item illa petitio.
Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, ut dicitur Matth. 26, non videtur impleta, quia erat secundum carnem: isa. 34: ad punctum et in modico dereliqui te, idest passioni te exposui; et in miserationibus magnis congregabo te, scilicet in resurrectione. Et ideo dicit, quare me dereliquisti? idest passioni me exposuisti. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Hic exponitur conquestio sive quaestio. Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, deus meus clamabo. Dicit ergo, dereliquisti me. Et hoc, quia longe sunt verba delictorum meorum a salute mea, idest mei veri hominis, inquantum habeo humanam naturam: Ps. 118: longe est a peccatoribus salus. Et haec verba, scilicet, dereliquisti, et longe, et quare, non videntur esse hominis justi sive justitiae, sed videntur esse verba delictorum meorum, scilicet hominis peccatoris, idest ostendunt me non esse justum, sed peccatorem. Unde haec verba dixit christus in persona peccatoris, sive ecclesiae. Et haec est una de regulis supra in principio Psalterii positis, quod ea quae pertinent ad membra, dicit christus de se, propter hoc, quod sunt sicut unum corpus mysticum christus et ecclesia; et ideo loquuntur sicut una persona, et christus transformat se in ecclesiam, et ecclesia in christum: Rom. 12: multi unum corpus sumus in christo. In membris autem christi, idest in ecclesia, sunt delicta sive peccata.
In capite vero, idest in christo, nullum est delictum, sed similitudo delicti: Rom. 8: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum: 2 Cor. 5: eum qui peccatum non noverat, peccatum pro nobis fecit, ut nos efficeremur justitia dei in christo.
Christus autem imminente passione oravit, pater si fieri potest transeat etc.. Matth. 28. Sed haec verba christi orantis possunt dupliciter exponi. Uno modo ut christus ea protulerit quasi gerens infirmorum personam, qui sunt in ecclesia: quia futurum erat ut aliqua membra sua debilia, quando immineret eis passio, formidarent. Alio modo quod protulit hanc petitionem gerens officium carnis infirmae in christo, quae naturaliter timet et fugit mortem.
Quod petiit ergo liberari, fuit verbum vel membrorum in quibus delictum invenitur, vel carnis christi in qua est similitudo delicti sive peccati: et ideo dicit, verba, quibus petiit liberari, quae sunt, delictorum meorum, idest fidelium, pro quorum delictis patior; vel sunt infirmae carnis quae habet similitudinem delicti: longe a salute corporali, quia calix, sive passio, non transit a me ut petii; quasi dicat, non consequor salutem quam intendo, si petitio mea quam peto, exaudiretur, pater, transeat a me calix iste. Et ideo littera Hieronymi habet, longe a salute mea verba gemitus mei. Aliter exponit Augustinus in Lib. De gratia novi testamenti: haec verba quibus peto liberari a passione et conqueror quod sum derelictus passioni, sunt longe a salute mea quam secundum quod deus debeo facere. Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et assignat rationem quare sit derelictus: est enim duplex salus: una corporalis, quae est communis hominibus et jumentis: Ps. 35: homines et jumenta salvabis domine. Alia spiritualis et aeterna; et haec est propria christi: unde dicit, mea, quia salus novi testamenti est per christum facta: isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna. Et haec differunt: quia prima quaerebatur in veteri testamento; secunda quaeritur in novo. Quare ergo derelictus est passibilis? quia ipse venit in novo testamento.
Et haec verba quae hic dixit, longe a salute mea, spirituali, quia sunt pro corporali salute.
Longe. Christus loquitur in persona peccatorum, qui quandoque propter peccata derelinquuntur a deo: unde dicit, verba delictorum meorum, idest peccatorum, sunt longe a salute, spirituali: quia haec est causa quare peccatores non salvantur, quia sunt peccatores: joan. 9: peccatores deus non audit. Vel secundum Augustinum, loquitur, a me, quasi derelinquendo me, fecisti me longe a salute mea, idest corporali: et haec verba sunt delictorum meorum.