Theophylactus. Audientes discipuli dominum de quibusdam arduis disserentem, puta de paupertate, et scandalis evitandis, petunt sibi fidem augeri, per quam possent paupertatem sequi: nihil enim adeo cultum suggerit paupertatis, sicut credere et sperare in domino: et ut per fidem scandalis valeant resistere; unde dicitur et dixerunt apostoli domino: adauge nobis fidem. Gregorius Moralium.
Utque iam accepta per initium fuerat, quasi per augmentum graduum ad perfectionem veniret. Augustinus de quaest.
Evang.. Potest quidem intelligi hanc fidem sibi augeri postulasse qua creduntur ea quae non videntur; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed ipsis rebus praesentibus creditur quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia. Theophylactus. Dominus autem ostendit eis quod bene peterent, et quod credere deberent constanter, ostendens eis quod fides multa potest; unde sequitur dixit autem dominus: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis. Duo magna concurrunt in idem, transpositio radicati in terra, et plantatio in mari: quid enim in undis plantatur? per quae duo virtutem fidei manifestat. Chrysostomus in matthaeum. Mentionem autem facit sinapis, quia eius granum, etsi sit parvum quantitate, est tamen potestate virtuosius omnibus. Insinuat igitur quod minimum suae fidei magna potest.
Si autem morum non transposuerunt apostoli, non calumnieris: non enim dixit: transferetis, sed: transferre poteritis; sed noluerunt, quia opus non erat, cum maiora fecerint. Chrysostomus.
Quaeret autem aliquis: quomodo christus dicit minimam partem esse fidei, quae morum vel montem potest transponere, cum Paulus dicat hanc esse omnem fidem quae montes transfert? dicendum igitur est, quod apostolus attribuit toti fidei montem transponere, non tamquam tota fides solum hoc possit, sed quia hoc carnalibus magnum videbatur propter eminentiam corporis. Beda. Vel fidem perfectam dominus hic grano sinapis comparat, eo quod sit in facie humilis, et in pectore fervens. Mystice autem per morum, cuius colore sanguineo fructus et virgulta rubent, evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Iudaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis praedicationis eradicata, et in mare gentium plantata est. Ambrosius. Vel hoc dicitur quando fides spiritum excludit immundum: nam fructus mori primo albet in flore, qui inde iam formatus erutilat, maturitate nigrescit.
Diabolus quoque, ex albenti angelicae flore naturae, et potestate rutilanti, praevaricatione deiectus, tetro inhorruit odore peccati. Chrysostomus. Morum etiam diabolo aptabis: nam sicut mori frondibus vermes aluntur, sic diabolus per cogitationes exortas ab eo, alit nobis vermem perpetuum. Sed hanc morum potest fides ab animabus nostris evellere, et in abyssum demergere.