Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedictorum: et dicit, quod odor secundum se delectabilis, est proprius hominis ad contemperandum frigiditatem cerebri ipsius. Homo enim habet maius cerebrum secundum quantitatem sui corporis inter cetera animalia: cerebrum autem secundum suam naturam est frigidum, et sanguis qui circa cerebrum continetur in quibusdam subtilibus venis, est de facili, infrigidabilis; et ex hoc contingit, quod fumi resoluti a cibo sursum ascendentes propter loci infrigidationem, inspissantur infrigidati, et ex hoc causantur rheumaticae infirmitates in hominibus; et ideo in adiutorium sanitatis contra superfluam cerebri frigiditatem attributa est ita species odoris hominibus; et si quandoque huiusmodi odores gravent cerebrum, hoc est quia non adhibentur secundum quod debent, sed superflue ipsum calefacientes faciunt nimiam resolutionem; sed, si modo debito adhibeantur, conferunt ad sanitatem; et hoc manifeste apparet ex effectu, cum tamen nulla alia utilitas appareat talis odoris: parum enim deservit intellectui perceptio talium odorum ad investigandas naturas rerum, cui multum deservit visus et auditus, ut supra ostensum est.