Deus. Haec in speciali prosequuntur. Per diem et noctem duo intelligere possumus. Uno modo ad litteram diem et noctem temporalem et sic clamare, est clamare assidue; unde dicit. Non exaudies; quasi dicat: quamvis assidue clamem, non sum tamen exauditus. Littera Hieronymi habet, et nocte et non est silentium mihi, quasi non sileo die et nocte orare. Alio modo, ut per diem intelligatur prosperitas, et per noctem adversitas.
Et secundum Augustinum verba quae pro salute corporali dicuntur, fiunt per diem pro prosperis; per noctem, ut tollatur adversitas. Ergo christus clamat per diem, quando est in prosperitate, et non exauditur, quia petit ut non pereat: et per noctem, ut tollatur adversitas, et non tollitur.
Sed contra dicitur de christo (Hebr. 5) quod exauditus est etc..
Et dicendum, quod oratio est actus rationis: unde omnis oratio christi procedens ex rationis judicio est exaudita. Secus est de oratione exprimente infirmitatem naturae passibilis et proprium motum membrorum, quia nec ipse voluit eam exaudiri: joan. 12: nunc anima mea turbata est, et quid dicam, pater etc.. Et quare non est exauditus in prosperis et adversis, ostendit, et non ad insipientiam mihi: quia haec petitio non pertinet ad salutem novi testamenti, quam ego intendo, quae est salus aeterna; sed pertinet ad salutem veteris testamenti. Ut ergo hanc sapientiam discas, scias quod salus temporalis non pertinet ad novum testamentum, sed ad vetus. Haec est sapientia quae stultitia est apud homines: 1 corinth. 4: nos stulti propter christum: ibid. 1: nonne deus stultam fecit sapientiam hujus mundi etc..