Deinde cum dicit cibus enim excludit quamdam obiectionem. Posset enim aliquis dicere, quod ad praedictum remedium sanitatis sufficeret aliqua species odorabilis, quae coordinatur sapori. Sed ipse respondet, quod illa species odoris, quae est delectabilis propter cibum, multotiens magis gravat caput, vel propter superfluam humiditatem, vel propter superfluam siccitatem. Sed illa species odoris, quae est secundum se delectabilis, semper est utilis ad sanitatem ex sui natura. Addit autem ut est dicere, propter indebitum usum.