Glossa. Postquam discipulos a Pharisaeorum doctrina removerat dominus, convenienter evangelicae doctrinae altitudinem in eis fundat: et ut maior solemnitas designetur, locus describitur cum dicitur venit autem iesus in partes caesareae Philippi. Chrysostomus in Matth..
Ideo autem non simpliciter caesaream nominat, sed caesaream Philippi: quia est et alia caesarea quae est stratonis: non autem in illa, sed in hac discipulos interrogavit; longe eos a Iudaeis abducens, ut ab omni timore eruti, libere dicant quae habebant in mente. Philippus autem iste, frater fuit Herodis tetrarchae ithureae et trachonitidis regionis, qui in honorem tiberii caesaris caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit.
Glossa. Confirmaturus autem in fide discipulos, prius opiniones et errores aliorum a mentibus eorum voluit removere: unde sequitur et interrogavit discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium hominis? Origenes in Matth.. Interrogat christus discipulos, ut ex apostolorum responsionibus nos discamus diversas opiniones fuisse tunc apud Iudaeos de christo; et ut nos semper scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis: ut si quid male dicitur de nobis, occasiones illius praecidamus: si quid autem boni, eius occasiones augeamus. Sed et discipuli episcoporum, apostolorum instruuntur exemplo, ut qualescumque opiniones audierint foris de episcopis suis, referant eis. Hieronymus. Pulchre autem interrogat quem dicunt homines esse filium hominis? quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt; qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines sed dii appellantur. Chrysostomus in Matth..
Non autem dicit: quem me dicunt Scribae et Pharisaei esse? sed: quem me dicunt homines esse? plebis mentem quae ad malum inflexa non erat, investigans.
Etsi enim multo humilior quam oportebat eorum erat de christo opinio, sed tamen a nequitia libera erat; Pharisaeorum autem opinio de christo erat plena multa malitia. Hilarius in Matth..
Dicendo ergo quem dicunt homines esse filium hominis? significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum: erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi iudicium desiderabat, non illud arbitramur quod de se ipse confessus est; sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debeat extendere. Est autem haec confessionis tenenda ratio: ut sicut dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem; et ideo signanter dixit quem dicunt homines esse filium hominis? Hieronymus. Non enim dixit: quem me esse dicunt homines? sed quem dicunt esse filium hominis? ne iactanter de se quaerere videretur. Et nota, quod ubicumque in veteri testamento scriptum est filius hominis, in Hebraeo positum est filius Adam. Origenes in Matth..
Diversas autem Iudaeorum opiniones de christo discipuli referunt: unde dicitur at illi dixerunt: alii ioannem baptistam, aestimationem scilicet secuti Herodis; alii autem eliam, videlicet aestimantes, quod aut secundam nativitatem susceperit elias, aut ex eo tempore in corpore vivens, in tempore apparuit illo; alii vero ieremiam, quem dominus in gentibus prophetam constituit: non intelligentes quoniam ieremias typus fuerat christi; aut unum ex prophetis, ratione simili, propter illa quae deus ad ipsos locutus est per prophetas, non tamen in ipsis, sed in christo sunt impleta. Hieronymus. Sed tamen turbae sic errare potuerunt in elia et ieremia, quomodo Herodes erravit in ioanne: unde miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum.
Chrysostomus in Matth..
Quia vero discipuli opinionem turbae recitaverant, evocat eos per secundam interrogationem ad opinandum aliquid maius de ipso: et ideo sequitur dicit illis iesus: vos autem quem me esse dicitis? vos, inquam, qui simul mecum estis semper, quia maiora signa vidistis quam turbae, non oportet vos in opinione convenire cum turbis: et propter hoc non a principio praedicationis eos de hoc interrogavit, sed postquam multa signa fecit, et multa locutus est de sua deitate. Hieronymus.
Attende autem, quod ex hoc textu sermonis apostoli nequaquam homines sed dii appellantur; cum enim dixisset quem dicunt homines esse filium hominis? subiecit vos autem quem me esse dicitis? ac si dicat: illis, quia homines sunt, humana opinantibus, vos, qui dii estis, quem me esse existimatis? Rabanus. Non autem quasi nesciens, de se sententiam discipulorum, vel extraneorum inquirit; sed ideo discipulos quid de se sentiant interrogat, ut confessionem rectae fidei digna mercede remuneret. Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errantium, discipuli probarentur veritatem suae confessionis non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse dominicae revelationis arcano. Chrysostomus in Matth.. Quando vero dominus de plebis opinione interrogat, omnes respondent; sed omnibus discipulis interrogatis, Petrus tamquam os apostolorum et caput, pro omnibus respondet: unde sequitur respondens simon Petrus, dixit: tu es christus filius dei vivi. Origenes in Matth.. Denegavit quidem Petrus aliquid eorum esse iesum quae arbitrabantur Iudaei, confessus est autem tu es christus, quod nesciebant Iudaei; sed, et quod maius est, filius dei vivi, qui et per prophetas dixerat: vivo ego, dicit dominus; et ideo dicebatur vivus, sed secundum supereminentiam, quia supereminet omnibus habentibus vitam: quoniam solus habet immortalitatem et est fons vitae, quod proprie dicitur deus pater; vita autem est quasi de fonte procedens, qui dixit: ego sum vita. Hieronymus.
Deum etiam vivum appellat, ad comparationem eorum deorum qui putantur dii, sed mortui sunt. Saturnum dico, iovem, venerem, et Herculem, et cetera idolorum portenta. Hilarius in Matth..
Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex deo deum filium profectum esse, cui sit ex aeternitate patris aeternitas.
Hunc igitur assumpsisse corpus et hominem factum esse, perfecta confessio est.
Complexus est itaque omnia qui et naturam et nomen expressit: in quo summa virtutum est. Rabanus. Mira autem distinctione factum est ut dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendat.
Hilarius. Dignum autem confessio Petri praemium consecuta est, quia dei filium in homine vidisset: unde sequitur respondens autem iesus dixit ei: beatus es, simon bar iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis. Hieronymus. Reddit enim christus apostolo vicem pro testimonio quod de se Petrus dixerat tu es christus filius dei vivi. Dominus autem dixit ei beatus es, simon bar iona.
Quare? quia non revelavit tibi caro et sanguis; sed revelavit pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, spiritus sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum quod revelationem ex spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit: siquidem bar iona in lingua nostra sonat filius columbae.
Alii simpliciter accipiunt, quod simon, scilicet Petrus, filius sit ioannis, iuxta alterius loci interrogationem: simon ioannis, diligis me? et volunt scriptorum vitio depravatum: ut pro bar ioanna, idest filius ioannis, bar iona scriptum sit, una detracta syllaba; ioanna vero interpretatur dei gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest: quod et columba spiritum sanctum, et gratia dei donum significet spiritale. Chrysostomus in Matth.. Vanum est enim dicere: tu es filius ionae, vel ioanna, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter est christus filius dei sicut Petrus filius ionae, eiusdem substantiae cum eo qui genuit. Hieronymus. Illud autem quod ait quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae narrationi compara, in qua ait: continuo non acquievi carni et sanguini: carnem ibi et sanguinem Iudaeos significans: ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per dei gratiam christus dei filius revelatus sit.
Hilarius in Matth.. Vel aliter.
Beatus hic, quia ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est, non id quod ex carne et sanguine est contuens, sed dei filium caelestis patris revelatione conspiciens: dignusque iudicatus est ut primus agnosceret quod divinitas esset in christo.
Origenes in Matth.. Est autem in hoc loco quaerendum utrum cum prius mitterentur, iam cognoscebant discipuli quoniam ipse erat christus. Hic enim sermo demonstrat, quoniam tunc primum confessus fuerit eum Petrus christum filium dei vivi. Et vide, si potes huiusmodi quaestionem solvere, dicens, quoniam credere iesum esse christum, minus est quam cognoscere: ut dicamus, quod quando mittebantur ad praedicandum, credebant quidem iesum esse christum; postea autem proficientes etiam cognoverunt.
Aut ita est respondendum ut dicamus quoniam tunc quidem apostoli initia cognitionis habebant christi, et exigua cognoscebant de illo; postea autem profecerunt in agnitione ipsius, ut possent capere scientiam christi revelatam a patre: sicut et Petrus qui beatificatur, non solum in eo quod dicit tu es christus; sed in eo magis quod addidit filius dei vivi.
Chrysostomus in Matth..
Nimirum autem, si non confessus esset Petrus christum proprie ex patre natum, non esset hic revelatione opus: neque aestimare christum unum ex multis filiis adoptivis, beatitudine dignum esset: nam et ante hoc illi qui erant in navi dixerunt: vere filius dei est hic.
Sed et Nathanael dixit: Rabbi, tu es filius dei. Non tamen beati dicti sunt, quia non talem confessi sunt filiationem qualem Petrus: sed unum ex multis eum aestimabant, non vere filium; vel etsi praecipuum quidem prae multis, non autem ex substantia patris. Vides autem qualiter et filium revelat pater et patrem filius. Non enim ab alio est dicere filium quam a patre, nec ab alio patrem quam a filio: quare et hinc manifestum est quod filius est consubstantialis et coadorandus patri. Ostendit autem christus ex hinc iam multos credituros quod fuerat Petrus confessus; unde subdit et ego dico tibi quia tu es Petrus. Hieronymus. Ac si dicat: quia tu mihi dixisti tu es christus filius dei vivi, et ego dico tibi, non sermone casso et nullum opus habente; sed dico tibi (quia meum dixisse, fecisse est), quia tu es Petrus; sicut enim ipse lumen apostolis donavit ut lumen mundi appellentur, et cetera quae a domino sortiti vocabula sunt; ita et simoni qui credebat in petram christum, Petri largitus est nomen. Augustinus de cons. Evang..
Nullus tamen arbitretur quod hic Petrus nomen acceperit: non enim accepit hoc nomen nisi ubi ioannes commemorat ei dictum esse: tu vocaberis cephas; quod interpretatur Petrus. Hieronymus.
Secundum autem metaphoram petrae, recte dicitur ei: aedificabo ecclesiam meam super te; et hoc est quod sequitur et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Chrysostomus in Matth..
Idest in hac fide et confessione aedificabo ecclesiam meam. Hinc ostendit multos iam credituros quod Petrus confessus fuerat, et erigit eius sensum, et pastorem ipsum facit. Augustinus in lib.
Retract.. Dixi in quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra aedificata est ecclesia; sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino dictum est tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens tu es christus filius dei vivi; ac si Petrus ab hac petra appellatus, personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur; non enim dictum est illi: tu es petra, sed tu es Petrus; petra autem erat christus, quem confessus simon, sicut ei tota ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
Hilarius in Matth.. Est autem in nuncupatione novi nominis felix ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernales leges et tartari portas et omnia mortis claustra dissolveret: unde ad ostendendam firmitatem ecclesiae supra petram fundatae, subditur et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Glossa. Idest, non separabunt eam a caritate mea et fide. Hieronymus.
Ego portas inferi, vitia reor atque peccata; vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum.
Origenes in Matth.. Sed et singulae spirituales nequitiae in caelestibus portae sunt inferorum, quibus contrariantur portae iustitiae. Rabanus.
Portae quoque inferi, etiam tormenta et blandimenta sunt persecutorum; sed et prava infidelium opera ineptaque colloquia portae sunt inferi, quia iter perditionis ostendunt. Origenes. Non autem exprimit utrum petrae non praevalebunt in qua aedificat christus ecclesiam, aut ecclesiae quam aedificat supra petram; tamen manifestum est quia nec adversus petram, nec adversus ecclesiam portae praevalent inferorum. Cyrillus in lib.
Thesauri. Secundum autem hanc domini promissionem, ecclesia apostolica Petri ab omni seductione haereticaque circumventione manet immaculata, super omnes praepositos et episcopos, et super omnes primates ecclesiarum et populorum in suis pontificibus, in fide plenissima et auctoritate Petri. Et cum aliae ecclesiae, quorumdam errore sint verecundatae, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat, silentium imponens, et omnium obturans ora haereticorum: et nos necessario salutis, non decepti superbia, neque vino superbiae inebriati, typum veritatis et sanctae apostolicae traditionis una cum ipsa confitemur et praedicamus. Hieronymus.
Nemo autem putet haec de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare. Origenes in Matth..
Si ergo et nos, patre nobis revelante qui est in caelis, quando scilicet conversatio nostra in caelis est, confessi fuerimus iesum christum esse filium dei vivi: et nobis dicetur: tu es Petrus: petra enim est omnis qui imitator est christi. Adversus quem autem portae praevalent inferorum, ille neque petra dicendus est, supra quam aedificat christus ecclesiam; neque ecclesia, neque pars ecclesiae, quam christus aedificat supra petram.
Chrysostomus in Matth..
Deinde et alium Petri dicit honorem, cum subditur et tibi dabo claves regni caelorum; quasi dicat: sicut pater tibi dedit me cognoscere, ita et ego tibi aliquid dabo, scilicet claves regni caelorum. Rabanus.
Qui enim regem caelorum maiori prae ceteris devotione confessus est, merito prae ceteris ipse collatis clavibus regni caelestis donatus est; ut constaret omnibus, quia absque ea confessione ac fide regnum caelorum nullus posset intrare.
Claves autem regni caelorum ipsam discretionem et potentiam nominat: potentiam, qua liget et solvat; discretionem, qua dignos vel indignos discernat. Glossa.
Unde sequitur et quaecumque ligaveris, idest quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, indignus apud deum iudicabitur; et quodcumque solveris, idest quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a deo. Origenes in Matth.. Vide autem quantam potestatem habet petra super quam aedificatur ecclesia, ut eius etiam iudicia maneant firma, quasi deo iudicante per eam.
Chrysostomus in Matth.. Vide autem qualiter christus reducit Petrum ad excelsam de ipso intelligentiam. Haec enim ei se promittit daturum quae sunt propria dei solius: scilicet peccata solvere, et ecclesiam immutabilem facere inter tot persecutionum et tentationum procellas.
Rabanus. Haec autem ligandi atque solvendi potestas quamvis soli Petro data videatur a domino, tamen et ceteris apostolis datur, nec non etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni ecclesiae. Sed ideo Petrus specialiter claves regni caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possunt regni caelestis ingredi. Glossa. Specialiter etiam eam Petro concessit, ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum constituit, ut ecclesia unum principalem christi haberet vicarium, ad quem diversa membra ecclesiae recurrerent, si forte inter se dissentirent. Quod si diversa capita essent in ecclesia, unitatis vinculum rumperetur. Quidam autem dicunt, quod ideo dicit super terram: non enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi mortuos, sed vivos.
Qui autem mortuos solveret vel ligaret, non super terram, sed post terram hoc faceret. Ex sententiis constantin. Concilii.
Quomodo autem praesumunt quidam dicere de vivis tantummodo haec dicta esse? an ignorant quia iudicium anathematis nihil est aliud quam separatio? evitandi sunt autem illi qui pessimis culpis detinentur, sive in vivis sint, sive non. A nocente enim semper refugere necessarium est. Sed et Augustini religiosae memoriae, qui inter Africanos episcopos splenduit, diversae epistolae recitatae sunt, significantes quod oporteret haereticos et post mortem anathematizare.
Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Africani episcopi servaverunt. Sed et sancta Romana ecclesia quosdam episcopos post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati. Hieronymus.
Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud dominum non sententia sacerdotum sed reorum vita quaeratur.
Legimus in levitico de leprosis, ubi iubentur ostendere se sacerdotibus; et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus vel presbyter, non eos qui insontes sunt vel innoxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus.
Origenes. Sit ergo irreprehensibilis qui alterum ligat vel solvit, ut inveniatur dignus ligare vel solvere in caelo. Sed et ei qui potuerit virtutibus portas obstruere inferorum, quasi praemium dantur claves regni caelorum: omnis enim species virtutis, cum quis eam coeperit operari, quasi ipsa se adaperit ante eum, domino videlicet aperiente eam per gratiam suam, ut inveniatur eadem virtus et porta esse et clavis portae. Forsitan autem et unaquaeque virtus est regnum caelorum.