In te. Hic ponitur alia ratio quae sumitur ex antiqua consuetudine et experimento quo sancti patres liberabantur a tribulationibus invocantes deum; sicut patet Exod. 14, quod liberati sunt de persecutione Aegyptiorum: et de susanna quae liberata est ab iniqua sententia senum, Dan. 13: Daniel liberatus de ore sive de lacu leonum, Dan. 14.
Quomodo ergo sum derelictus a te, et non sum liberatus a passione? duo ergo facit circa hoc. Primo facit mentionem de malo corporalis afflictionis.
Secundo de malo confusionis. Quantum ergo ad liberationem primi mali duo faciebant. Primo sperabant in eum; unde dicit, in te, non in mundo, speraverunt patres nostri: isa. 26: sperasti in domino in saeculis aeternis, in domino deo forti in perpetuum etc.. Et liberasti eos; et iste est fructus spei, quia liberasti eos. Secundo clamabant; unde dicit: ad te clamaverunt, ex magna cordis affectione, et salvi facti sunt: Psal. 119.
Ad dominum cum tribularer clamavi etc..
Quantum ad secundum malum, scilicet confusionem, dicit, in te speraverunt, et non sunt confusi.
Sed contra: Dan. 3: non est confusio confidentibus in te: Rom. 5: spes non confunditur.
Dicendum quod patres pertinebant ad vetus testamentum in quo temporalia dabantur: et ideo, ut ostendat quod divina providentia temporalia etiam disponat, liberat eos etiam temporali liberatione.
Sed christus promittit et donat spiritualia: et ut ostendat contemnenda temporalia et speranda aeterna, noluit temporalem liberationem secundum rationem: et tamen aliqui in novo testamento sunt temporalibus liberationibus liberati, et in veteri testamento aliqui sunt spiritualibus afflictionibus eruditi, ut ostendatur deus auctor esse utriusque testamenti.