DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XV.
Apis. Apis. Christus apis mellis habens dulcedinem et aculei punctionem. Qui videlicet tamquam apis pascitur inter lilia, florigeram inhabitans patriam Angelo-
rum. Qui ad suaveolentem virginitatis florem in Maria in incarnatione advolvit conceptus in Nazareth, quod interpretaturus, ibi insedit, ibi adhaesit. Cujus apis mel et aculeum non ignorat, qui misericordiam ei et judicium decantat. Attamen ad nos veniens solum mel attulit et non aculeum, id est, misericordiam et non judicium. Unde persuadentibus quandoque discipulis, ut civitatem quae eum suscipere noluit, praeciperet igne consumi, respondit se non venisse ad perdendum, sed ad salvandum. Hujus apis duo sunt adventus. Veniens ad salvandum in primo mel tantum visus est attulisse et quasi aculeum reliquisse, Veniens ad judicandum in secundo eos qui nolunt salvari, facere videbitur e converso. Quasi aculeum suum deposuerat, quando tam indigna patiens, misericordiam et non judicium exhibebat. Sed nolite peccare in spe, nolite sperare in iniquitate. Quandoque enim haec apis aculeum suum habet resumere, et acriter nimis infigere in medullis hominum impiorum : quia Pater omne judicium dedit Filio .
Et nota , quod haec apis primo flori virginitatis in incarnatione : secundo, arbori crucis insedit in passione. De flore, id est, de virginali carne Mariae operata est primum favum, id est, ceram humanitatis continentem mel divinitatis. De arbore crucis secundum : fuit enim passio quasi favus, nostra redemptio quasi mel. De hac ape dicitur Eccli. XI, 3 : Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. Brevitas humilitas, volatilia homines et Angeli. Ejus enim humilitas major quam hominis. Unde, Luc. XXII, 27 : Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem, etc. Isa. xli, 4 et Apocal i, 8 : Ego primus in dignitate, et ego novissimus in humilitate. Major etiam quam
Angeli. Unde : Minuisti eum paulo minus ab Angelis , qui non sunt carnei, nec possunt mori.
Haec apis flori munditiae virginalis insedit, et ex eo materiam sui operis traxit, ejus odorem et pulchritudinem nec violans nec corrumpens. Cujus fructus, ejus opus, scilicet redemptio mundi et liberatio captivorum. Hic est fructus quem Dominus in arborem triumphalem ascendens, apprehendit. Cantic.VII, 8 : Ascendam in palmam, etc. Hoc est opus de quo, Isa. xxviii, 21, bis dicit : Alienum est opus ejus ab eo..., peregrinum est opus ejus ab eo. Ibi Gregorius : " Quia non congruebat deitati flagellari, conspui, crucifigi, et hujusmodi. " De hoc opere dicitur, Eccli. xlii, 16 : Gloria Domini plenum est opus ejus. Opus ergo quod fecit in mundo, fuit flagellorum et opprobriorum perpessio, Hoc opere nobis est vita perdita data. Unde de Christo dicitur, Proverb. x, 16 : Opus justi ad vitam, etc. Huic operi debet assimilari opus cujuslibet justi. Unde, Joan. XII, 26, dicit Christus : Si quis mihi ministrat, me sequatur. Item, ibidem, xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, etc. Fructus autem hujus apis habuit initium dulcoris : quia nulla paena vel acerbitas potest ei praevalere. Item, quia primam purgavit amaritudinem, quam lethalis pomi gustus induxerat, quando scilicet paenam delevit et peccatum. Et bene dicitur initium dulcoris : quia hic sentitur in spe et interiori consolatione. Unde significatur per acetum Ruth : quia quamlibet buccellam sapidam reddit et sanam. Et nec labore frangi, nec nimis terreri, nec longo siuit itinere fatigari.
Christus apis. Quia calidae naturae : per charitatem enim dignatus pro nobis incarnari, crucifigi, et mori. Unde, ad.
Ephes. ii., 4 et 5 : Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, etc.
Quia brevis staturae per humilitatem. Unde :. Brevis in volatilibus est apis , etc, ut supra.
Quia mel portat in ore per sermonum dulcedinem. Unde, Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Joan. VI, 69 : Verba vitae aeternae habes, dicit ei Petrus.
Quia aculeum habet in cauda, propter justitiam quam exercebit in judicio, quod erit in fine mundi dicens : Discedite a me, maledicti , etc.
Quia parca in victu per abstinentiam. Unde dicit Ecclesia de eo : " Parvoque lacte pastus est, etc. "
Quia sedula circa opus suum. Unde de de Christo dicitur, Psal. CIII, 23 : Exibit homo ad opus suum, etc. Homo Christus, cujus opera nostra redemptio, ad quod exiit in sua incarnatione. Unde dicit, Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Opus, inquam, suum, ad quod nemo alius suffecisset : et quia ad ipsum spectabat redemptio generis hu-
Quia mellificavit aliis, quando nobis apiculis suis attulit mel divinitatis suae clausum in cera humanitatis suae.
Quia sexangulam facit domum suam, dans illis gratiam regendi cor et quinque sensus quos inhabitare dignatur.
Quia munda: non enim insidet stercoribus aut floribus bidentibus. Et de sapientia dicitur, Sapient. I, 4 : Non habitabit in corpore subdito peccatis.
Foribus pascitur. Unde, Cantic. ii, 16: Qui pascitur inter lilia.
Agilis : quia exsultavit ut gigas ad currendam viam , scilicet mandatorum Patris.
Subtilis: quod apparet manifeste in domo quam sexangulam facit.
Quia buxum colit, parvulos scilicet per humilitatem, semper virentes per fidem et jugem sanctitatem, condensos in foliis per divinam laudem, per assiduam orationem, per pusillanimum consolationem, et hujusmodi, et inquirentes aeternorum virorem, Job, xxxix, 8, de onagro : Virentia quaeque perquirit.
Quia cellam habitat. Latuit enim Christus in cella uteri virginalis novem mensibus. Latet etiam in cella Scripturarum.
Quia crucibus ligneis suspendit opus suum, ut supra. Ad hoc enim ligno crucis insedit, ut mellis sui conficeret favum, qui fuit redemptio generis humani. Cera designat corpora, mel animas.
Quia recedens a domuncula sua, id est, humili conscientia, quod fit quando justus peccat, tenui sibilo confessionis et orationis revocatur. Propter hoc in si- bilo aurae tenuis dicitur esse Dominus . Quia de longe sentire dicitur odorem rosae. Et Christus de caelo odorem Mariae. Unde ipsa dicit, Cantic.I, 11 : Bum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Iracunda et pugnax : quod erit in judicio quando resumet aculeum suum. De ira ejus, Sapient. v, 23 : A petrosa ira plenae mittentur grandines. De pugna ejus contra reprobos, Apocal. ii, 16: Pugnabo cum illis in gladio oris mei. Quod erit, quando dicturus est: ''Discedite a me, maledicti , etc.
Pugnat etiam cum vespis, id est, haereticis, qui nihil, habent simile cum ape, et cum apibus extraneis, scilicet illis haereticis, qui baptisma susceperunt, et cum apibus otiosis, id est, illis fidelibus qui .non faciunt opera fidei, quam professi sunt, et qui in vacuum gratiam Dei recipiunt.