In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Amictum nube, " id est, indutum humana carne : per nubem enim intelligitur humana natura in Christo. Isa. XIX, 1: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegypium, id est, mundum. Nubem levem ascendit, quando carnem sine gravedine peccati assumpsit. Nube ergo amictus Angelus apparuit, quando carne indutos inter homines Filius Dei apparuit. De hac duplicem pluviam pluit : sanguinis ad redemptionem, et aquae in ablutionem. Joannis, XIX, 34: Exivit sanguis.
Sed si ascendit in incarnatione, quomodo hic dicitur descendere ? Responsio. Ascendit, quia humana natura fuit omnino subjecta divinitati, et caro spiritui. Descendit autem, cum se dignatione misericordiae suae inclinavit.
" Et iris in capite ejus. " Nota : Caput Christi est divinitas. I ad Corinth. XI, 3: Caput Christi Deus. Iris Graece, dicitur arcus Latine, qui diversis coloribus apparet in nube, et est signum reconciliationis inter Deum et homines . Et generatur iste arcus, cum radiis solis fuerit nubes aquosa illustrata. Sol enim est Dei Filius: natura humana est nubes aquosa: illustrata, quia gratiis plena. Hanc nubes illustravit, cum naturam humanam assumpsit. Et sic factus est arcus, id est, reconciliationis hominis. Unde per iridem notatur facta reconciliatio : quae dicitur esse in capite, quia potentia reconciliandi fuit in deitate, quae est caput Christi.
Est ergo sensus: " Et iris erat, " id est, virtus et potentia reconciliandi, " in capite ejus, " id est, in deitate, quae est caput Christi. Vel sic: " Iris erat, " id est, clementia et pietas, " in capite ejus, " id est, in intentione ejus.
" Et facies ejus erat ut sol. " Nota : Per faciem Angeli, Filii Dei incarnatio intelligitur. Nam sicut homo per faciem cognoscitur, sic ille per humanitatem assumptam. Item, " ut sol " dicitur: quia sicut iste sol visibilis Ortum habet et Occasum, et rursum Ortum post Occasum: sic Filius Dei ortum habuit in Nativitate, occasum in pretiosissima morte. Item, ortum in Resurrectione. Eccle. I, 5 : Oritur sol, id est, Christus in nativitate, et occidit, scilicet in morte, et ad locum suum revertitur, scilicet in Resurrectione, quando ex Passione mor- tis rediit ad gloriam Resurrectionis. Et ideo dicitur: " Et facies ejus, " id est, assumpta humanitas, " ut sol erat, " id est, illuminans mentes hominum et inflammans.
"Et pedes ejus tamquam columna ignis. " Nota : Per pedes Angeli Praedicatores intelliguntur. Act. IX, 15 : Vas clectionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc. Et sicut per pedes corpus portatur, sic per Praedicatores Christus. Item, dicuntur Praedicatores columnae, quia aedificium Ecclesiae portant. Ad Galat. ii, 9 : Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi. Psal. lxxiv, 4 : Ego confirmavi columnas ejus: quod fuit, quando Spiritum sanctum misit in specie columbae, et in gratia Dei sunt confirmati .
Est ergo sensus : c Et pedes ejus, " id est. Praedicatores, " tamquam columnae ignis, " quia Spiritu sancto accensi alios inflammant ad amorem, et lucent per exemplum et doctrinam. Joan. v, 35 : Joannes erat lucerna ardens et lucens.
" Et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum supra mare, sinistrum autem supra terram:
Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit: et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram. "
Hic ostenditur, quod per ipsum facta est veritatis manifestatio.
Et dicuntur hic quatuor. Primo, quod per Christum obscuritas Scripturarum est reserata. Secundo, quod per ipsum est ubique manifestata, ibi, " Et posuit pe-dem suum. " Tertio, quod prius veritatem manifestavit, ibi, v. 3: " Et clamavit. " Quarto, quod ad similitudinem istius ordo Praedicatorum exiit ad praedicandum, ibidem, " Et cum clamasset. "