Viarum directionem. Necessarium igitur fuit lege divina praeceptum dilectionis / dare / dari, quod ad omnes homines extenderetur /p item. Mentem hominis necesse est in divina dilectione fundari / ad hoc quod d- / ut supra dictum est. Ex divina autem dilectione ex necessitate in homine sequitur hominum dilectio. Nam qui vere diligit aliquem diligit ea quae sunt eius. Omnis autem homo est / deo / dei quasi quaedam imago eius et velut potens ipso frui. Oportet igitur ut qui diligit deum diligat et proximum. Ad / amplius,/ quida- / oportet amicos in / dilect- / voluntate concordare.
Deus autem homines diligit sicut sua opera / et / quibus seipsum praebet fruendum. Ex / dilectio igitur dei etiam hominum dilectionem requirit. Hinc est quod dicitur I Io. IV, hoc mandatum habemus ut qui diligit deum diligat et fratrem suum; et Io. XV, hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Patet autem ex praedictis quod dilectio sufficit ad opera iustitiae facienda: unde omnia praecepta legis quae ordinantur ad iustitiam, ordinantur etiam ad dilectionem, propter quod dicitur I Tim. I. Finis praecepti caritas est.
Facit autem aliquid amplius dilectio quam iustitiae debitum, et quantum ad hoc quod instigat ad promptius operandum; et quantum ad hoc / quod / inducit ad subveniendum illis quibus non tenemur ex iustitiae debito / et etiam quibus /, vel etiam in quibus eis non tenemur, licet sit nobis ad eos aliqua communio; et ulterius quantum ad hoc quod se extendit / quant- / ad illos cum quibus nulla est nobis in vita communio, immo etiam ad illos qui contrarii nobis sunt, inquantum fundatur in dilectione divina, quae ad omnes homines est. Et inde est quod dicitur Rom. XIII, quod plenitudo legis est dilectio.
Ad quam plenitudinem insinuandam dantur nobis a deo praecepta et consilia de operibus misericordiae, de / subv- / dilectione inimicorum et subventione eorum, et de aliis huiusmodi quae / supra / iustitiam / excedunt / abundant.
Quia vero praecepta iustitiae quae supra sunt posita dilectio proximi requirit, quae ex dilectione dei dependet, sine qua, precedente fide et spe, non potest mens humana debito modo in / finem / deum tendere, manifestum est quod praemissa / taliter / de necessitate / ab homine requiruntur,/ ita / quod eis praetermissis homo ab ordine qui est ad / fin- / deum totaliter separatur. Vita autem hominis dicitur esse secundum finem ad quem ordinatur: nam qui finem / suum / vitae suae in voluptatibus constituerunt, dicuntur / sequi / agere / vitam voluptuosam; qui autem finem / in / suum in contemplatione veritatis constituunt, dicuntur sequi vitam contemplativam. Unde et qui finem suum / con- / in fruitione divina constituunt, vita eorum est deo adhaerere. Hoc autem est simpliciter vita hominis, nam ad hunc finem homo naturaliter ordinatur, ut supra ostensum est. Ex aliis autem finibus dependet vita hominis secundum quid, inquantum alii fines non sunt homini impositi ex natura sed ex electione. Cum igitur mors vitae opponatur, mors quaedam hominis est cum ab ordine qui est ad deum separatur. Unde et peccata quibus homo a tali ordine deficit / pecc- / dicuntur peccata mortalia; et illa legis documenta quibus ad praemissa iustitiae, caritatis, spei et fidei homines obligantur, dicuntur praecepta vel prohibitiones, quia / necc- / sunt de necessitate observanda.
Sicut autem ad hoc quod mens feratur in deum necessaria est pax / et con- / quae est ad proximos, cum quibus homo debet convivere et ab eis iuvari, ita necessaria est ad hoc pax hominis quantum ad ea quae sunt in seipso.
Unde consequenter considerandum videtur qualiter huiusmodi mentis quies sive tranquillitas impediatur, et qualiter divina lege impedimenta removeantur. Est autem considerandum quod / aliqua potentia / mens / sicut et quaelibet animae vis / impeditur quominus libere feratur in deum dupliciter. Uno modo per hoc quod aliae potentiae inferiores in suis actibus intenduntur. Cum enim una potentia in suo actu roboratur, trahit ad / se / intentionem hominis, quae non potest / simul / ad plura dispergi, unde