In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo: " Et habebat in manu sua. " Nota, quod Joannes supra, quinto capitulo, vidit librum signatum sigilis septem , per quem Vetus Testamentum significabatur plenum multa obscuritate, hic per librum apertum, Novum Testamentum significatur quod est apertum in manu Christi, id est, in ejus operatione.
Unde sensus est : " Et habebat in manu sua, " id est, in operatione sua et potestate, " libellum apertum, " id est, Novum Testamentum: quod apertum dicitur, quia illa quae latebant in Veteri Testamento secreta, in Novo Testamento sunt aperta. Et, sicut dicit Beda, libellus appellatur : quia agit de Christi humanitate per quam venitur ad legis intentionem.
" Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. " In quo signatur, quod veritas Evangelii est divulgata in mari et in terra. Et nota, quod per pedem dextrum firmiores Praedicatores, et per sinistrum debiliores, per mare signatur gentilitas habens amaritudinem infidelitatis, per terram duritia Judaeorum quae frequenter arata praedicatione Prophetarum, modicum fructum reddidit.
Est ergo sensus : " Et posuit pedem suum dextrum, " id est, firmiores Praedicatores, " super mare, " id est, super Gentiles qui erant magis rebelles : " et sinistrum, " id est, minores Praedicatores, " super terram, " id est, Judaeam duram.
Vel sic : Per pedem dextrum signatur vita aeterna, per sinistrum poena aeterna. Est ergo sensus : " Et posuit pedem suum dextrum super mare, " cum gentilitatem convertit ad fidem, et ad beatitudinem disposuit, " sinistrum autem super terram, " id est, Judaeos, cum propter sua scelera excaecari permisit. Ad Roman. XI, 25 : Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret. Nota : In his verbis describitur Christus in novem conditionibus quas debet Praelatus habere. Prima est puritas, cum dicit : " Angelum. " Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est. Secunda est charitas per quam dulciter et fortiter animam suam posuit, cum dicit : " Fortem. " Cantic. VIII, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Tertia est humilitas, cum dicit : " Descendentem. " Ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit, etc. Quarta, pietas et clementia, cum dicit : " Amictum nube. " Eccli. XXIV, 7 : Thronus meus in columna nubis. Quinta est justitia, cura dicit : " Et iris in capite ejus. " Psal. lxxxiv, 14 : Justitia ante eum ambulabit. Sexta, sapientia, cum dicit: " Et facies ejus sicut sol. " Septima, affectionum recta ordinatio, cum dicit: " Et pedes ejus, etc. " Octava, doctrinae impletio, cum dicit: " Et habebat libellum in manu sua. " Act. I, 1 : Coepit Jesus facere et docere. Nona, praedicationis discretio : quia alia et alia diversis praedicavit: aliter Judaeis, aliter obedientibus, aliter inobedientibus, ibi, " Et posuit pedem suum dextrum, etc. "
" Et clamavit voce magna, etc. "
Hic est tertium ubi dicit, quod primus praedicando veritatem manifestavit.