Chrysostomus in Matth..
Postquam Petrus dixerat: propitius esto tibi; nequaquam erit tibi hoc, et audivit: vade retro me, Satana, non fuit dominus hac solum increpatione contentus; sed ex superabundantia voluit ostendere inconvenientiam dictorum a Petro, et fructum suae passionis: unde subditur tunc iesus dixit discipulis suis: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; quasi dicat: tu dicis mihi: propitius esto tibi; ego autem dico tibi, quoniam non solum me prohibere a passione nocivum tibi est; sed neque salvari poteris, nisi patiaris et moriaris, et vitae abrenunties semper. Et vide quia non coactivum facit sermonem; non enim dixit: si nolueritis, oportet vos hoc pati, sed si quis vult.
Hoc autem dicens magis attrahebat: qui enim libertati auditorem dimittit, magis attrahit; qui vero violentiam infert, multoties impedit. Non autem solis discipulis suis; sed commune hoc dogma orbi terrarum proponit, dicens si quis vult, idest, si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus.
Tria autem sunt quae dicuntur: abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Gregorius in evang..
Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat.
Sed si nos ipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? vel quis est qui vadit, si se deseruit? sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi.
Tunc ergo nosmetipsos relinquimus et abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur ad quod per novitatem vocamur. Gregorius super Ezech.. Semetipsum etiam abnegat quicumque mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat. Gregorius Moralium.
Semetipsum etiam abnegat qui calcato typo superbiae, ante dei oculos se esse a se alienum demonstrat.
Origenes. Quamvis autem videatur aliquis a peccato abstinere, tamen nisi in crucem christi crediderit, non potest dici christo confixus, sive cruci: unde sequitur et tollat crucem suam. Chrysostomus in Matth.. Vel aliter. Qui negat alium, vel fratrem, vel famulum, vel quemcumque, et si flagellatum viderit, et quodcumque patientem, non assistit, non adiuvat: ita vult corpori nostro nos non ignoscere, ut si flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint, corpori non parcamus. Hoc enim est parcere: sicut patres tunc ignoscunt filiis, cum magistris eos tradentes, iusserint, ut non parcant. Ne autem aestimes quod usque ad verba tantum et contumelias oportet abnegare seipsum, ostendit usque ad quantum abnegare seipsum oporteat; quia usque ad mortem, etiam turpissimam, scilicet crucis: quod significat in hoc quod dicit et tollat crucem suam, et sequatur me. In Matth.. Hilarius.
Sequendus enim est dominus, cruce assumpta passionis suae; et si non sorte, tamen voluntate comitandus est. Chrysostomus in Matth.. Quia etiam latrones multa gravia patiuntur, ut non aestimes quod passio malorum sufficiat, adiungit causam patiendi cum dicit et sequatur me, ut propter eum omnia sustineas, et alias eius virtutes addiscas: hoc est enim sequi christum ut oportet, diligentem esse circa virtutes, et pati omnia propter ipsum. Gregorius in evang..
Duobus etiam modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia mixta sunt, dicendum nobis est, quod abstinentiam carnis nonnumquam vana gloria obsidet: quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnumquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat: unde ad haec excludenda, subdit et sequatur me. Hieronymus. Vel aliter. Tollit crucem suam qui mundo crucifigitur; cui autem mundus crucifixus est, sequitur dominum crucifixum. Chrysostomus in Matth..
Deinde, quia grave videbatur quod dictum est, per ea quae consequuntur id mitigat, praemia ponens supereminentia laboribus, et malitiae poenas: unde sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Origenes in Matth..
Quod dupliciter potest intelligi.
Primum sic: si quis amator vitae praesentis, parcit animae suae, timens mori, et putans animam suam per hanc mortem perire; iste volens hoc modo salvare animam suam, perdet eam, alienam illam faciens a vita aeterna. Si quis contemnens vitam praesentem, usque ad mortem pro veritate certaverit, perdet quidem animam suam quantum ad vitam praesentem; sed quoniam propter christum perdet eam, magis eam salvam faciet in vitam aeternam.
Alio modo sic: si quis intelligit quae est vera salus, et acquirere vult eam ad salutem animae suae, iste abnegans semetipsum, perdit quantum ad voluptates carnales animam suam propter christum; et perdens animam suam hoc modo, salvat eam per opera pietatis: dicendo enim qui voluerit, praecedentem et sequentem unum sensum esse ostendit. Si ergo quod superius dixit abneget semetipsum, de morte corporali dixit, consequenter hoc de sola morte intelligere debemus dictum esse.
Si autem abnegare seipsum est carnalem conversationem reicere, et perdere animam est deponere voluptates carnales.