Deinde cum dicit aliis vero assignat causam odorandi per respirationem quantum ad alia animalia. Et dicit, quod animalibus habentibus pulmonem, quae sola respirant, natura dedit sensum alterius odoris, idest pertinentia ad cibum per respirationem, ut non faciat duo organa, unum respirandi et alium odorandi, cum sufficiat organum respirandi etiam ad odorandum, sicut hominibus, quantum ad duo genera odorabilium, et ita etiam aliis animalibus quantum ad unum tantum.