Ambrosius. Quia propter improbos necesse est ut probi in hoc saeculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, quibusdam remediis instruuntur cum dicitur in illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; hoc est, si quis superiora iam domus suae eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non accedat. Augustinus de quaest.
Evang.. In tecto enim est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritualiter vivit; vasa enim in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandum veritatem quae intellectu capitur, multi utentes, penitus erraverunt. Caveat ergo spiritualis homo ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa huius mundi tollenda descendat.
Sequitur et qui in agro similiter non redeat retro; idest, qui operatur in ecclesia, sicut Paulus plantans, et sicut Apollo rigans, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit. Theophylactus.
Haec autem omnia matthaeus pro captione hierosolymorum a domino dicta fatetur, ut, supervenientibus Romanis, nec domi consistentes descendere deberent pro quocumque necessario, sed protinus arripere fugam, nec in agro manentes redire domum.
Et nimirum in captione hierosolymorum constat haec evenisse, et iterum fore ventura in Antichristi adventu; magis autem in ipso tempore consummationis, cum et tunc intolerabilis sit futura calamitas.
Eusebius. Innuit ergo per hoc futuram esse persecutionem a filio perditionis in christi fideles. Diem igitur illam vocat tempus praecedens finem mundi; in quo qui fugit, non revertatur, et amittens bona non curet, nec imitetur coniugem Lot, qui post fugam in exitu de civitate sodomorum reversa mortua est, et columna salis effecta; unde sequitur memores estote uxoris Lot. Ambrosius. Quae ideo quia retrospexit, perdidit naturae suae munus: retro enim Satanas, retro enim sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam, recordare quia ille qui se veteribus studiis non reflexit, ideo evasit quia pervenit ad montem; illa, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit. Augustinus de quaest. Evang..
Significat igitur uxor Lot eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt: et ideo statua salis facta est ut admonendo homines ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.
Theophylactus. Consequenter subiungit subsequentia praemissorum, dicens quicumque quaesierit salvare animam, perdet illam: quasi dicat: non quaerat aliquis in persecutionibus Antichristi curare propriam animam; nam perdet eam; quisquis autem caedibus et periculis se dederit, salvus erit; unde sequitur et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam; nequaquam se tyranno subiciens propter vitae amorem. Cyrillus. Quomodo etiam aliquis perdat propriam animam ut salvam eam faciat, manifestat Paulus dicens de quibusdam: qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, labore scilicet et pietate aggredientes agones.