DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. III.
Rubus.
Maria rubus. Et ipsa vel ejus conceptus est illa visio magna, quam deside- rabat videre Moyses quasi de prope dicens : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus , etc. Haec visio magna propter singularitatem. : quia nec primam similem visa est, etc. Utilitatem : quia nulla major utilitas esse potest.
Rei magnitudinem, scilicet quod Virgo concepit, non purum hominem, sed Filium Dei.
Rei novitatem. Jerem. XXXI, 22: Creavit Dominus novum, etc.
Significationem: quia et praesens miraculum exhibuit et incarnationem, ubi et Virginis matris perpetuam integritatem praesignavit.
Magni mysterii repraesentationem.
Sed quid videbat Moyses? flammam ignis, id est, Filium Dei, qui dicitur flamma ignis, id est, splendor lucis aeternae : quia Deus noster ignis consumens est , procedentem de medio rubi, id est, virginalis uteri. Et dicitur ibi, Exod. iii, 2, quod rubus ardebat, ei non comburebatur : quia virgo concipebat filium, nec violabatur: gravidabatur, sed non gravabatur: alleviabatur in partu, sed nec dolebat, nec evacuabalur.
Vel, Per flammam intellige Spiritus sancti gratiam, Domino apparente in rubo flamma rubum non laesit: quia Filio Dei assumente carnem in Virgine obumbrata a Spiritu sancto, pudor virgineus illaesus permansit.
Vel sic : Ignis in rubo Christus in corpore virgineo, qui ibi ardebat, quia foecunditatem accendebat, nec virginitatem consumebat: et in hoc magna visio, quia cum sit ignis consumens non consumebat. Isidorus videtur velle, quod rubus sit quaedam arbuscula quae Gallice dicitur botomer, et dicitur rubus, quia fructus ejus vel virgultum rubet : et ideo voluit Dominus apparere in rubo, quia de ea non possent fieri imagi-
Maria rubus. Rubus est arbor parvula. Sic Maria parvula per summam humilitatem et contemptum sui qui est humilitas.
Aspera per exercitium virtutum contra mollitiem et dissolutionem.
Viridis per fidem vel perpetuam sanctitatem, vel per virginitatem: vel quia non emarcuit corpus ejus per putrefactionem.
Florida per virginitatem. Vel, quia sicut in flore est spes fructus, sic in ea spes omnis boni. Unde dicit: In me omnis spes vitae et virtutis .
Odorifera per sanctam opinionem. Unde dicit, Eccli. XXIV, 20 : Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans, etc.
Aculeata per multiplicis tribulationis punctionem : et hoc maxime in Filii passione. Est enim rubus genus arbusculae spinosae,
Item, Christus rubus. Asperitas rubi caro mortalis quam de Virgine sumpsit, igois amor quem erga nos habuit. Rubus comburi visus est nec tamen combustus : hic est caro Christi, quae amore mortua sepulta visa est putredini data, cum tamen gloriosior surrexerit.
Moraliter : Rubus ineombustus fidelis anima probata tentatione et non consummata. Unde de justis dicitur, Sapient. III, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus, Purum quod ibi est, non minuitur, sed purius redditur. Quod apparuit in pueris in camino missis, qui puri ibi missi sunt, et puriores exierunt, sicut dicit Hieronymus in prologo Habacuc. Vel, rubus incombustus malitia increpata : non consumpta. Unde, Jerem.VI, 29: Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Vel, reproba anima flagellata a Deo, sed non emendata. Unde, Jerem. II, 30 : Frustra percussi filios vestros, discip linam non receperunt.