Postquam philosophus ostendit quod homines et quaedam alia animalia odorant respirando, hic inquirit quomodo animalia non respirantia odorant.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid circa huiusmodi animalia sit manifestum.
Secundo quid circa ea sit dubium, ibi, quomodo autem etc..
Dicit ergo primo manifestum esse quod animalia quae non respirant, sentiant odorabile, ex hoc quod videmus pisces et omne genus entomorum, idest insectorum animalium, sicut sunt formicae, apes, et huiusmodi, acute sentire de longe nutrimentum suum, quando distant a proprio cibo, plus quam per proprium visum possent id percipere.
Unde manifestum est, quod id percipiunt propter nutritivam speciem odoris, scilicet inquantum sentiunt illam odoris speciem, quae proportionatur sapori, et indicat qualitatem nutrimenti.