Quoniam. Hoc, secundum Hieronymum, est principium versus sequentis: et ideo potest, ut dictum est, convenienter cum praecedentibus legi; et etiam cum sequentibus. Et ut dicit Hieronymus, convenientius legitur cum sequentibus: nam Psalmus ex persona domini exponens passionem, praemittit primo orationem; postea ordinem passionis subsequitur, ibi, circumdederunt me etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem. Secundo necessitatem orandi ostendit, quoniam tribulatio.
Dicit ergo, tu es deus meus de ventre matris meae, et ideo oro ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est. Haec enim intelligenda sunt ut christus loquatur in persona membrorum suorum, ut non derelinqueret ea in tribulationibus: 1 corinth. 10: fidelis deus qui non patitur vos tentari supra id quod potestis. Psalm. 70: ne derelinquas me, quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum. Non autem dicit hoc pro se. Necessitas autem est duplex; tribulatio quae imminet, et auxilium quod deficit: unde dicit: tribulatio proxima est, scilicet tempore: Matth. 26, ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur etc..
Sed objicitur, quod cum haec verba sint christi jam in cruce existentis, quomodo dicit: quoniam tribulatio proxima est etc.? possumus dicere quod David mutat tempora.
Augustinus aliter solvit. Tribulatio quandoque est propinqua, quandoque remota. Sensus doloris est in anima: propinquum animae est corpus, remota sunt bona exteriora. Quando ergo est afflictio in exterioribus tribulatio non est propinqua; sed quando est in proprio corpore, tunc est propinqua et proxima: et impossibile est quin homo sentiat. Christus autem in proprio corpore affligebatur: psalm. 114: tribulationem et dolorem inveni.
Item deficit auxilium: quoniam non est qui adjuvet.
Et ideo est orationi instandum: isa. 63: circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non erat qui adjuvaret: quia etiam apostoli relicto eo fugerunt.