Remigius. Claritatem suae visionis, quam promiserat dominus discipulis suis, in hac transfiguratione habita in monte post sex dies complevit: unde dicitur et post sex dies assumpsit Petrum et Iacobum et ioannem fratrem eius. Hieronymus. Quaeritur autem quomodo post sex dies assumpsit eos, cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat. Sed facilis est responsio: quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem non confestim facta promissione eos sursum ducit, sed post sex dies, ut reliqui discipuli nihil patiantur humanum, idest aliquem invidiae motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti, qui assumendi erant, sollicita mente accederent. Rabanus. Merito autem post sex dies gloriam illam ostendit, quia post sex aetates futura est resurrectio. Origenes.
Vel quia in sex diebus totus factus est visibilis mundus; qui transcendit omnes res mundi, potest ascendere super montem excelsum, et gloriam aspicere verbi dei.
Chrysostomus in Matth.. Ideo autem hos tres assumpsit, quoniam aliis potiores erant. Intende autem qualiter matthaeus non occultat eos qui sibi praepositi sunt: hoc enim et ioannes facit, praecipuas Petri laudes commemorans.
Ab aemulatione enim et vana gloria mundus fuit apostolorum chorus. Hilarius in Matth.. In tribus autem assumptis, de trium origine: Sem, cam et Iaphet, futura electio populi ostenditur. Rabanus.
Vel tres solummodo discipulos secum ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi.
Vel quia qui nunc fidem sanctae trinitatis incorrupta mente servant, tunc aeterna eius visione laetantur. Remigius. Ostensurus autem dominus gloriam suae claritatis discipulis, duxit eos in montem: unde sequitur et duxit illos in montem excelsum seorsum: in quo docet quia necesse est omnibus qui deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus iaceant, sed amore supernorum semper ad caelestia erigantur; et ut ostendat discipulis quatenus gloriam divinae claritatis non in huius saeculi profundo quaerant, sed in caelestis beatitudinis regno. Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro; vel quia multi vocati, pauci vero electi.
Sequitur. Et transfiguratus est ante eos.
Hieronymus. Qualis enim futurus est tempore iudicandi, talis apostolis apparuit.
Nemo autem putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus spirituale vel aereum; sed quomodo transfiguratus sit, evangelista demonstrans dicit et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Certe transformatus est dominus in eam gloriam qua venturus est postea in regno suo. Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit, etsi corpus spirituale fuerit: unde et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerit, qualia fullo super terram non posset facere; huiusmodi autem corporale est et tactui subiacet, non spirituale et aereum, quod illudat oculos, et tantum in phantasmate aspiciatur. Remigius. Si autem facies domini resplenduit sicut sol, et sancti sicut sol fulgebunt, numquid erit aequalis claritas domini et servorum? nequaquam. Sed quia nihil lucidius invenitur sole, idcirco ad manifestandum exemplum futurae resurrectionis, et facies domini resplendere, et iusti fulgere dicuntur sicut sol. Origenes in Matth..
Mystice autem, cum aliquis transcenderit sex dies, secundum quod diximus, videt transfiguratum iesum ante oculos cordis sui. Diversas enim habet verbum dei formas; apparens unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit; et nemini supra quod capit, semetipsum ostendit: unde non dixit simpliciter transfiguratus est, sed coram eis. In evangeliis enim iesus simpliciter intelligitur ab eis qui non ascendunt per excitationem verborum spiritualium super excelsum sapientiae montem; eis autem qui ascendunt, iam non secundum carnem cognoscitur, sed deus verbum intelligitur. Coram his ergo transfiguratur iesus, et non coram illis qui sunt deorsum in conversatione terrena viventes. Hi autem coram quibus transfiguratur, facti sunt filii dei, et ostenditur eis sol esse iustitiae; et vestimenta ipsius fiunt candida sicut lumen; quae sunt sermones et litterae evangeliorum, quibus iesus est indutus, secundum illa quae ab apostolis dicuntur de eo. Glossa.
Vel vestimenta christi sanctos significant, de quibus Isaias: omnibus his velut vestimento vestieris; et nivi comparantur, quia candidi erunt virtutibus, et omnis vitiorum aestus ab eis remotus erit.
Sequitur et apparuerunt illis Moyses et elias cum eo loquentes. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est haec.
Quia enim turbae dicebant eum esse eliam vel ieremiam, aut unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur differentia servorum et domini. Alia ratio est: quia enim continue iesum accusabant Iudaei tamquam transgressorem legis, et blasphemum, patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim Moyses legem dedit, et elias pro gloria dei aemulator fuit. Alia ratio est: ut discant quoniam mortis et vitae potestatem habet: propter hoc et Moysen, qui morte defecerat, et eliam, qui nondum mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare Petrum et alios discipulos passionem timentes: loquebantur enim, ut alius evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in ierusalem: unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his quae deo placebant, et pro plebe credentium: etenim tyrannis uterque se libere praesentavit: Moyses quidem Pharaoni, elias autem Achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium: volebat enim quod discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti sicut Moyses, et zelantes sicut elias. Hilarius in Matth..
Quod etiam Moyses et elias ex omni sanctorum numero assistunt, medius inter legem et prophetas christus in regno est: cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, iudicabit.
Origenes in Matth.. Si quis etiam intelligit spiritualem legem convenientem sermonibus iesu, et in prophetis absconditam christi sapientiam; ille vidit Moysen et eliam in gloria una cum iesu.
Hieronymus. Considerandum est etiam, quod Scribis et Pharisaeis de caelo signa poscentibus dare noluit; hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de caelo.
Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de inferno vel de excelso.
Origenes. Quid autem fervidus Petrus dixerit, subditur respondens autem Petrus dixit ad iesum: domine, bonum est nos hic esse. Quia enim audivit quod oportet eum hierosolymam ire, adhuc timet pro christo; sed post increpationem non audet dicere rursus: propitius esto tibi; sed idem occulte per alia signa insinuat. Quia enim videbat multam quietem et solitudinem, cogitavit convenientem ibi stationem esse ex loci dispositione: quod significat dicens bonum est nos hic esse. Vult etiam ibi semper esse; ideo tabernaculorum meminit, dicens si vis, faciamus hic tria tabernacula. Cogitavit enim quod si hoc fieret, non ascenderet hierosolymam; et si non ascenderet, christus non moreretur: ibi enim sciebat Scribas insidiari ei. Cogitabat etiam quod elias aderat, qui in monte ignem descendere fecit, et Moyses, qui intravit nebulam, et deo locutus est: unde occultari poterant, ut nullus persecutorum sciret ubi essent.
Remigius. Vel aliter. Visa domini maiestate et duorum servorum, Petrus adeo delectatus est ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum vellet manere. Si autem tunc Petrus sic accensus est, quanta erit suavitas et dulcedo videre regem in decore suo, et interesse choris Angelorum et omnium sanctorum? in eo sane quod ait Petrus, domine, si vis, devotionem subditi et obedientis servi ostendit. Hieronymus. Erras tamen, Petre, et sicut alius evangelista testatur, nescis quid dicas. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum evangelii, in quo lex et prophetae recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum domino conferas; sed fac tria tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto: ut quorum est una divinitas, unum sit in pectore tuo tabernaculum. Remigius. Erravit etiam, quia voluit ut regnum electorum constitueretur in terra; quod dominus promiserat dare in caelis. Erravit etiam, quia oblitus est se et socios suos esse mortales; et absque gustu mortis voluit subire aeternam felicitatem. Rabanus. Et in eo quod caelesti conversationi tabernacula facienda putavit; in qua domus necessaria non erat, cum scriptum sit: templum non vidi in ea.