Theophylactus. Postquam aerumnarum et periculorum dominus meminit, subdit horum remedium, quod est oratio iugis et praemeditata; unde dicit dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere. Chrysostomus.
Qui te redemit, quid te facere voluit demonstravit. Non vult te cessare a precibus; vult te beneficia meditari dum petis: vult te rogando accipere quod benignitas desiderat impertiri. Nec unquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat. Hortamenta domini libenter admitte: quod praecepit, velle debes; nolle, si ipse dominus prohiberet. Denique considera quanta est tibi concessa felicitas, orationibus fabulari cum deo, quod desideras postulare; qui et si verbis silet, tamen beneficiis respondet; non aspernatur quod petis, non taedet nisi forte tacueris. Beda. Dicendum est autem, eum semper orare et non deficere qui canonicis horis rogare non desistit; aut omnia quae iustus secundum deum gerit et dicit, ad orationem sunt reputanda. Augustinus de quaest. Evang..
Parabolas autem dominus aut secundum similitudinem ponit, sicut de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit; aut de ipsa similitudine aliquid probat, veluti est illud, quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, de quo subditur iudex quidam erat in quadam civitate, qui deum non timebat, et hominem non reverebatur. Theophylactus.
Vide quod impudentem erga homines esse, gravioris est mali indicium: deum enim quamplures non timent, attamen humano cohibentur pudore, et ideo minus peccant; cum vero fit aliquis impudens etiam quoad homines, tunc excrescit cumulus vitiorum.
Sequitur vidua autem quaedam erat in illa civitate. Augustinus. Ista vidua potest habere similitudinem ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat dominus, qui nunc in secreto curam eius gerit. Sed quia sequitur et veniebat ad eum dicens: vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus, hic monet cur electi dei se vindicare deprecentur, quod etiam in Apocalypsi ioannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus. Intelligendum est autem eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis: aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate. Itaque si omnes homines convertentur ad deum, diabolus tamen remaneret in saeculi fine damnandus; quem finem cum iusti videre desiderant, non absurde vindictam desiderare dicuntur. Cyrillus. Vel aliter. Quoties nobis ab aliquibus irrogantur offensae, tunc gloriosam esse putabimus oblivionem malorum: quoties vero aliquid ad ipsam dei gloriam peccant, contra dogmatis divini ministros bellantes, tunc deum adimus postulantes subsidium, et exclamantes contra impugnantes gloriam eius. Augustinus.
Apud iniquissimum ergo iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuit trahere perseverantia deprecantis; unde sequitur post haec autem dixit intra se: etsi deum non timeo, neque hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Multo igitur certiores esse debent qui deum perseveranter rogant, fontem iustitiae atque misericordiae; unde sequitur ait autem dominus: audite quid iudex iniquitatis dicat. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis? theophylactus.
Quasi dicat: si iudicem imbutum quolibet scelere demulsit assiduitas, quanto magis patrem misericordiae deum flectemus ad pietatem orando? unde sequitur dico autem vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Tentaverunt autem quidam subtilius hanc indagare parabolam; dicunt enim viduam esse quamlibet animam quae pristinum virum, scilicet diabolum, excludit, ob hoc ei adversantem quod accedit ad deum iustitiae iudicem; qui neque deum timet, nam ipse solus est deus; sed nec veretur hominem, non est enim apud deum personarum acceptio.
Huius igitur viduae, idest animae supplicantis, iugiter sibi contra diabolum miseretur deus, demulcente eum instantia eius. Postquam autem dominus docuit quod utendum sit in tempore consummationis oratione pro tunc futuris periculis, subdit verumtamen filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Augustinus de verb. Dom.. Dicit autem dominus de fide quae perfecta est: ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est ecclesia dei: quis huc accederet, si nulla esset fides: quis non montes transferret, si plena esset fides? beda.
Cum autem omnipotens conditor in forma filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium, quam torporem aliorum, totius mundi sit acceleranda ruina. Quod autem dominus hic quasi dubitative dicit, non dubitat, sed arguit: nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis promimus; ut si dicatur servo: considera, forsitan dominus tuus sum. Augustinus.
Hoc autem dominus adicit, ut ostendat quod si fides deficit, oratio perit.
Ergo ut oremus credamus, et ut ipsa fides non deficiat oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem.