Hieronymus. Qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operiuntur umbraculo; unde dicitur adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Chrysostomus in Matth.. Cum dominus comminatur, nubem tenebrosam ostendit, sicut in sina; hic autem quia non terrere volebat, sed docere, nubes apparuit lucida.
Origenes in Matth.. Lucida autem nubes obumbrans sanctos, est virtus paterna, vel forte spiritus sanctus: dicam etiam salvatorem nostrum esse lucidam nubem, quae obumbrat evangelium et legem et prophetas; sicut intelligunt qui possunt aspicere lumen ipsius in praemissis.
Hieronymus. Quia vero imprudenter interrogaverat Petrus, propterea domini responsionem non meretur; sed pater respondet pro filio, ut verbum domini: qui me misit, ipse de me testimonium perhibet. Chrysostomus in Matth..
Neque autem Moyses loquitur, neque elias, sed pater omnibus maior vocem emittit ex nube, ut discipuli credant quod a deo vox erat. Semper enim apparere solet deus in nube, sicut scriptum est: nubes et caligo in circuitu eius; et hoc est quod dicitur et ecce vox de nube. Hieronymus. Vox quidem patris de caelo loquentis auditur, qui testimonium perhibeat filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem; immo per Petrum ceteros apostolos: unde subdit dicens hic est filius meus dilectus: huic est faciendum tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius, illi servi sunt; debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui domino tabernaculum praeparare.
Chrysostomus in Matth..
Ne igitur timeas, Petre. Si enim potens est deus, manifestum quia et filius similiter potens est; si autem diligitur, ne timeas: nullus enim eum quem diligit prodit, nec tu aequaliter eum diligis genitori.
Neque autem solum diligit eum quia genuit, sed quia unius est voluntatis cum ipso: sequitur enim in quo mihi complacui; ac si diceret: in quo requiesco, quem accepto, quia omnia quae sunt patris, cum diligentia exequitur, et est voluntas una ipsius et patris: quare et si crucifigi vult, non contradicas. Hilarius in Matth..
Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, sed et hunc audiendum, vox de nube significat, dicens ipsum audite: ut scilicet idoneus ipse praeceptorum talium auctor qui saeculi damnum, crucis voluntatem, obitum corporis, et post haec regni caelestis gloriam facti confirmasset exemplo. Remigius. Dicit ergo ipsum audite, ac si aliis verbis diceret: recedant umbrae legales, et typi prophetarum; et solum coruscum lumen evangelii sequamini. Sive ideo ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem Moyses praedixerat, dicens: prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris: tamquam me audietis ipsum. Sic ergo dominus undique habuit testes, ex caelo vocem patris, ex Paradiso eliam, ex inferis Moysen, ex hominibus apostolos, ut in nomine iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et infernorum. Origenes in Matth.. Vox autem de nube, aut ad Moysen et eliam loquitur, qui desiderabant videre filium dei et audire eum, aut discipulos docet. Glossa.
Notandum autem, quod bene convenit mysterium secundae regenerationi (quae scilicet erit in resurrectione, ubi caro resuscitabitur) cum mysterio primae, quae est in baptismate, ubi anima resuscitatur.
In baptismate enim christi, operatio totius trinitatis ostensa est; fuit enim ibi filius incarnatus, apparuit in columbae specie spiritus sanctus, et pater fuit ibi in voce declaratus: et similiter in transfiguratione, quae est sacramentum secundae regenerationis, tota trinitas apparuit: pater in voce, filius in homine, spiritus sanctus in nube. Quaeritur autem quare spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube declaratus est. Dona siquidem sua per species declarare solet. Innocentiam autem in baptismate donat, quod per avem simplicitatis designatur. Daturus est autem claritatem et refrigerium in resurrectione; ideo in nube refrigerium, in fulgore nubis claritas resurgentium corporum designatur.
Sequitur et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Hieronymus. Triplicem autem ob causam pavore terrentur: vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia dei patris vocem loquentis audierant: humana enim fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit: quanto enim quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.
Remigius. In eo vero quod sancti apostoli in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis: quia sancti in faciem cadere dicuntur, impii vero retrorsum. Chrysostomus in Matth.. Sed cum ante in christi baptismo, quando talis etiam vox de caelo delata est, nullus ex turba quae aderat, tale aliquid passus est, quomodo discipuli in monte ceciderunt? quia scilicet et solitudo, et altitudo, et silentium erat multum, et transfiguratio stupore plena, et lumen purum, et nubes extensa; ex quibus omnibus stupor in eis congregabatur.
Hieronymus. Quia vero illi iacebant et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu fuget timorem, et debilitata membra solidentur; et hoc est quod dicitur et accessit iesus, et tetigit eos. Quos autem manu sanaverat, etiam sanavit imperio: unde sequitur dixitque eis: surgite, et nolite timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.
Sequitur levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum iesum: quod rationabiliter factum est, ne si Moyses et elias perseverassent cum domino, patris vox videretur incerta cui potissimum daret testimonium. Vident etiam iesum stantem ablata nube, et Moysen et eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discesserat, utrumque in evangelio reperitur.
Sequitur et descendentibus illis de monte praecepit iesus, dicens: nemini dixeritis visionem hanc, donec filius hominis a mortuis resurgat. Non vult ergo in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret. Remigius. Sive quia, si maiestas illius divulgaretur in populo, populi impedirent dispensationem passionis eius, resistendo principibus sacerdotum, et sic redemptio humani generis retardaretur.
Hilarius in Matth.. Silentium etiam rerum gestarum quas viderant imperat, ut cum essent spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritualium testes essent.