Deinde cum dicit quomodo autem ostendit quid circa huiusmodi animalia sit dubium.
Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem.
Secundo solvit, ibi, sed non forte eodem. Tertio manifestat solutionem magis per simile, ibi, similiter autem et aliorum.
Dicit ergo primo, quod, cum manifestum sit quod praedicta animalia sentiunt odorem, non est manifestum quomodo sentiant odorem. Et ratio dubitationis est, quia omnia animalia respirantia percipiunt odorem uno modo, scilicet respirando. Hoc enim per experimentum apparet accidere in omnibus animalibus respirantibus. Sed circa praedicta animalia apparet quod non respirant et tamen sentiunt odorabile.