Sicut. Consequenter ponit persecutionis effectum.
Et primo proponit hunc effectum. Secundo exponit eum, ibi, dispersa. Dicit ergo, persequuntur me et nocent: quia quantum ad corporalem salutem totaliter invaluerunt: et ideo dicit: sicut aqua effusus sum. Si effundatur oleum; aliquid remanet in vase; si effundatur vinum, saltem remanet odor in vase; sed de aqua nihil remanet; quasi dicat, totaliter effusus sum secundum eorum opinionem: 2 Reg. 14: quasi aquae dilabimur, quae non revertuntur super terram. Aqua leviter effunditur et projicitur: sic ego effusus sum. Sicut etiam Judaei non solum eum delere desuper terram conati sunt, sed etiam famam ejus perdere voluerunt. Vel assimilatur christus aquae, quia aqua lavat; sic passio christi de omnibus peccatis et omnes sordes lavat: Apoc. 1: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Item aqua rigat et facit fructificare: sic passio christi: Eccl. 24: dixi, irrigabo hortum meum etc..
Et fructificat fructum vitae aeternae: Eccl. 24: flores mei (idest passionis meae) fructus honoris et honestatis. Item facit viam lubricam: sic passio christi disponit Judaeos ad casum: 1 Cor. 1: nos autem praedicamus christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis christum dei virtutem et dei sapientiam. Consequenter exponit hunc effectum: et ideo dicit, dispersa sunt etc.; quasi dicat, quicquid videbatur in me forte, est dissolutum: quidquid pulchrum, emarcuit. Et ideo dicit, dispersa etc.. In homine est duplex fortitudo.
Una est fortitudo corporis, et haec consistit in ossibus et nervis; et quantum ad hoc dicit, dispersa sunt omnia ossa mea: quasi dicat: omnis virtus mea corporalis defecit. Tamen de christo dicitur spiritualiter: nam apostoli qui sunt ossa christi, dispersi fuerunt: Zach. 13: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Alia est fortitudo animae, quae consistit in corde; unde dicit, factum est cor meum tamquam cera liquescens.
Quaerit Augustinus quomodo de christo capite verum sit: quia hoc videtur provenire ex superabundanti timore, quod non est dicendum de christo: quia etsi fuerit in eo timor naturalis, non tamen fuit tantus quod liquesceret Cor. Et ita intelligitur de christo non secundum se, sed quantum ad membra; quae quidem sunt cor christi, quae et praecipue diligit: Phil. 1: eo quod vos habeam in corde. Et sequitur, testis est mihi deus, quomodo cupiam vos esse in visceribus jesu christi. Hi fuerunt apostoli qui fuerunt ossa ad sustentandum infirmos in ecclesia, sicut ossa sustentant carnes: Rom. 15: debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere. Et fuerunt corda eorum sicut cera liquescens. Primo mala liquefactione per timorem, sicut in fuga discipulorum: Matth. 26: tunc relicto eo fugerunt omnes. Et in negatione Petri: Luc. 22: at ille negavit, dicens, homo nescio quid dicis. Secundo bona liquefactione, sicut in conversione discipulorum, ut patet in Petro et Andrea. Vel dicendum quod liquefactio etiam est amoris. Cant. 5: anima mea liquefacta est. Res antequam liquefiat, dura est et constricta in se; si liquescit, diffunditur et tendit a se in aliud. Timor etiam quandoque indurat, quando scilicet non est magnus: et sic est etiam de amore: quia quando supervenit amor, tunc homo tendit in aliud quod ante in se erat. Et de hac liquefactione potest exponi etiam de christo secundum quod est caput: nam hoc liquefieri et est a spiritu sancto, et est in medio ventris, idest affectus. Vel per cor christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura; sed aperta est post passionem, quia eam jam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae.