Posset autem aliquis assignare rationem, dicens quod quodam alio sensu, qui est propter quinque sensus nominatos, huiusmodi animalia sentiunt odorabile; et posset videri responsio probabilis, quia sentire est pati quoddam, unde diversus modus sentiendi est quasi diversus modus patiendi, qui indicat diversitatem potentiae passivae, sicut diversus modus agendi significat diversitatem virtutis activae: videmus enim quod quanto calor est fortior tanto calefactio est vehementior; et sic ex parte passivorum quae alio modo patiuntur, aliam potentiam passivam habere videntur; et sic quae alio modo sentiunt videntur habere alium sensum. Sed quod alio modo sentiant odorabile est impossibile; quia ubi est idem sensibile est idem sensus. Potentiae enim distinguuntur secundum obiecta. Idem autem est sensibile, quod sentiunt utraque animalia, scilicet odorabile. Unde non potest esse alius et alius sensus.