DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. VII.
Libanus.
Libanus. Unde, Eccli. XXIV, 21, dicit Maria : Quasi Libanus non incisus vapor avi habitationem meam, etc. Nota, sicut dicit Cantuariensis, quod hic Libanus dicitur pro monte, haec Libanus dicitur pro arbore. Sed per metonymiam posuit Auctor nomen montis pro arbore crescente in monte. Ideo supra de arbore dicitur Libanus non incisus, cum deberet dici Libanus non incisa. Libanus mons quidam est Phoenicum, terminus Judaeae contra Septentrionem, cujus ar- bores proceritate, specie et robore caeterarum sylvarum ligna praecellunt. Hoc monte beata Virgo signatur propter virtutum eminentiam. Ipsa enim terminat Judaeam, quae interpretatur confessio, contra Septentrionem quo signatur diabolus : quia ipsum misericorditer arcet a mentibus vere confitentium. Sicut autem arbores hujus montis omnes alias excedunt proceritate, specie, et odore, sic virtutes Virginis omnes virtutes aliorum sanctorum. In proceritate virtus contemplationis, vel sancta desideria. In specie virginitas, vel sancta exempla. In rubore charitas fortis ut mors, humilitas supportans omnem virtutem, et virtus patientiae figurantur. Libanus autem quandoque accipitur pro monte, ut dictum est : quandoque pro arbore crescente in monte, ut supra : et secundum utrumque modum interpretatur candidatio. Quandoque vero accipitur pro thure : quia Libanus Graece, thus Latine : thus enim gummi est illius arboris quae Libanus appellatur : et de tribus his prosequemur.
Nomine igitur montis Libani designatur tam generosa celsitudo Mariae, quam excellentia partus ejus. Per hoc autem . quod dicitur de Libano arbore, quasi Iibanus non incisus, illibata ejus virginitas, Per hoc quod sequitur, vapor avi, matris faecunditas designatur. Est ergo dicere, Vaporavi habitationem meam, id est, Christi humanitatem, in qua habitavit cum hominibus, in modum aromatica vaporis exhalavi. Sicut enim terra vel hortus exhalat vaporem, ut hujusmodi exhalatione non scindatur aut corrumpatur : sic beata Virgo genuit Salvatorem, ut in ea virginitas illibata servaretur. Vel, vaporavi, id est, eum genui, qui est vapor virtutis Dei . Vel, vaporavi, id est, sine laesione produxi : quia sicut vapor procedit ex aqua calida vel aliqua alia re, ipsa re integra remanente : sic Christus designatus per Abel, qui interpretatur vapor, processit de Virgine. Sapient. VII, 25, dicitur de Christo : Vapor est virtutis Dei, etc.
Aliter : Libanus non incisus est thus integrum : quod si igne tangatur, vaporem suum sursum emittendo, manifestat habitationem suam. Sic beata Virgo per dilectionem quasi per ignem inflammata, per dilectionem operando et tam opera praecepti quam consilii ad Deum referendo, ostendit quod conversatio sua in caelis erat , per puram intentionem. Unde dicit supra : Ego in altissimis habitavi . Per puram intentionem. Unde etiam dicit, Cantic.III, 4 : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. Quasi diceret : Nihil aliud quaero.
. Vel sic : Vapor avi habitationem meam, id est, Christum qui est habitatio mea. Fuit enim Christus habitatio Virginis active et passive. Active : quia in ea novem mensibus corporaliter habitavit. Passive : quia beata Virgo, sicut et omnes justi spiritualiter, habitavit in eo. Unde, Act. xvii, 28, dicit Apostolus : In ipso vivimus, ei movemur, et sumus. Vel, vapor avi dicit : quia si vas apothecarium sapit et redolet aromatica contenta, etiam ipsis aromaticis amotis, quomodo non magis redolent cor et venter beatae Virginis virtutum omnium odoramenta : in quo ventre ille, qui omne bonum est, per tot menses jacuit et numquam recessit a mente.
Vel sic : Vapor avi habitationem meam, quasi diceret. Illos qui sunt habitatio mea, humiles scilicet et castos quos inhabito per gratiam, vaporosos et aromaticos et delectabiles reddo.
Aliter de Libano : Libanus est arbor thuris, unde nascitur colibanum, id est,
lucidissimum incensum, et interpretatur candor, et signat candorem virginitatis. Christus autem qui oblatus est Patri, fervore passionis incensus in odorem suavitatis, per gummi hujus arboris designatur. Et dicitur castitas Mariae Libanus non incisus : quia sine laesione virginitatis concepit et peperit Salvatorem. Aliarum enim coniugatarum castitas Libanus incisus est : quia opere virili concipiunt. Sed Maria sicut Libanus non incisus, suum gummi protulit Filium non incisa.
Vel, Libanus, ut aiunt, arbor est in Arabia, cortice et folio lauro similis, succum amigdali modo emittens, qui bis in anno colligitur, scilicet in autumno et vere. Sed autumnalis collectio praeparatur inciso cortice in aestatis fervore, prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur : et hoc est thus candidum. Quando vero non scinditur arbor, concretum est in ea thus suavissimum, et in se suum retinet odorem. Dicit ergo Maria : Quasi Libanus non incisus vapor avi habitationem meam : quia conversationem sanctam in mente congiomeravi : non emisi per incisionem adulationis vel superbiae, sed in me concretam abscondi, ut vaporarem suaviter habitationem mentis Domino, et non impudenter promulgarem populo.
Item aliter, Libanus nomen est montis qui pascualis est et ferax herbarum : et ibi nutriebantur vituli in sacrificio offerendi. Unde : Et comminuet eas tamquam vitulum Libani , id est, humiliabit adeo ut parati sint immolari pro Christo, qui prius per superbiam erant quasi cedri. Erat etiam mons ille irriguus fontibus et aromaticis arboribus densissime consitus, quae si fuerint incisae, privabitur mons odore. Dicit ergo, quasi Libanus non incisas, dum adhuc pullulat et fragrescit arboribus aromati- cis. Vapor avi habitationem mentis meae, ut Domino suaviter redolens offeram sacrificium.
Vel, Quia Libanus sonat thus in Graeco : thus vero integrum in igne positum, majorem reddit fumi copiam, quam si incidatur et coinminuatur. Per fumum hujus thuris signatur in Virgine gratiarum actio de impensis sibi beneficiis, et rectitudo suae intentionis : quia fumus sursum ascendit.
Vel, Haec possunt esse verba Christi qui est Libanus , id est, candor lucis aeternae : qui candidat per gratiam nigros peccatores : qui dicitur non incisus, quia pro nobis sponte oblatus est in cruce, sicut dicitur, Isa, LIII, 7. Unde dicit, Joan. x, 18 : Nemo tollit animam meam, etc. In incisione enim violentia adhibetur. Vaporavi, id est, vaporosam et delectabilem reddidi habitationem meam, id est, uterum Virginis qui est thalamus meus, vel Ecclesiam quae est aula mea, vel animam in qua habito per gratiam quae est sedes et thronus : corda enim sanctorum quasi thuribula vaporosa sunt, ex quibus emittitur odor et fumus de manu Angeli, id est, Christi. Vapor etiam iste oratio est, quae impinguat virtutes, et sine qua aridae sunt.
Item, De hoc Libano dicitur, Cantic. v, 15 : Species ejus ut Libani, electus ut cedri. Libanus candor : quia Christus secundum divinitatem candor est lucis aeternae . Vel, ut Libani, quae est arbor thuris, quae quidem arbor humillima est et modica : et totum quod ex ea manat, scilicet thus, aut ad medicinam valet, aut ad Dei honorificentiam et cultum. Sic et quidquid de Christo fluxum est in. passione, scilicet sudor, lacrymae, sanguis, et aqua, medicamentum fuit generis humani et honorificentia Dei Patris. Vel, ut Libani montis, cujus haec est species, quod toti terrae promissionis supereminet, et quod vertex ejus perpe-
tuo niveatus est, et quod de eodem monte perpetuo defluunt fluenta terram promissionis irrigantia. Unde et dicitur, Cantic. V, 15 : Quae defluunt impetu de Libano, De his duobus, Jerem. xviii, 15 : Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, ei defluentes ?
Habet etiam Libanus cedros aliis arboribus excelsiores. Haec est pulchritudo sponsi, cujus vertex, id. est, mens perpetuae virginitatis candore niveata, cujus altitudo toti terrae promissionis, id est, Ecclesiae sanctorum supereminet, a quo fluenta gratiarum et doctrinarum descendentia, totam Ecclesiam sanctorum irrigant et replent : et de cujus plenitudine omnes accipiunt . Cedri excelsissimi in Libano, virtutes eminentissimae in Christo. Potest tamen intelligi in vertice niveato ingressus ejus in mundum candore incorruptionis niveus. Alii enim vitiosa lege nascendi atque seminandi veluti cruentum habent ingressum : ipse vero omnimoda puritate sanctitatis niveum. Vel in vertice niveato puritas intentionis ejus in omnibus.
Sequitur : Quasi cedrus. (Titulo, quod Maria cedrus, quaere supra),