Origenes in Matth.. Concupiscens Petrus spectabilem illam vitam, et praeponens utilitatem suam utilitatibus plurimorum, dicebat bonum est nos hic esse. Sed quoniam caritas non quaerit quae sua sunt, hoc quod videbatur bonum Petro, non fecit iesus; sed quasi de monte excelso divinitatis descendit ad turbam: ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitatem animarum suarum, illis proficiat; unde dicitur et cum venisset ad turbam: nisi enim cum discipulis suis electis venisset ad turbam, non accessisset ad eum ille de quo subditur accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens: domine, miserere filio meo. Ubi considerandum est, quod quandoque qui patiuntur, credunt, et deprecantur pro sua salute; quandoque autem pro eis alii faciunt: sicut nunc qui genibus volvitur, pro filio rogat; quandoque vero a semetipso salvator etiam a nullo rogatus, sanat.
Primo autem quaeramus quid est quod sequitur quia lunaticus est, et male patitur.
Medici ergo loquuntur quae volunt: quia nec immundum spiritum arbitrantur, sed corporalem aliquam passionem; et dicunt humida moveri in capite secundum aliquam compassionem ad lumen lunare, quod humidam habet naturam.
Nos autem qui evangelio credimus, dicemus hanc passionem immundum spiritum in hominibus operari. Observat enim quaedam schemata lunae, et sic operatur, ut ab observatione lunae pati homines mentiatur, et per hoc culpabilem dei creaturam ostendat: sic et alii Daemones secundum aliqua stellarum schemata insidiantur hominibus, ut iniquitatem in excelso loquantur, quasdam stellas dicentes maleficas, quasdam beneficas: cum nulla stella a deo sit facta ut male faciat. In hoc autem quod subditur nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Chrysostomus in Matth.. Considerandum est, quod nisi providentia hic homo esset munitus, dudum periisset: Daemon enim qui ipsum in ignem et in aquam mittebat, interfecisset eum omnino, nisi deus eum refrenasset. Hieronymus.
Quod autem dicit et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos: cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur. Chrysostomus in Matth.. Inspice autem et aliunde eius insipientiam, qualiter coram turba interpellat iesum adversus discipulos.
Sed ipse eos liberat ab accusatione, defectum curationis imputans illi: ex multis enim monstratur eum infirmum in fide fuisse. Non tamen tantum in eius personam invehitur, ne ipsum conturbaret; sed in omnes Iudaeos. Probabile est enim multos praesentium de discipulis inconvenientia cogitasse; et ideo sequitur respondens iesus ait: o generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? per hoc autem quod dicit usquequo ero vobiscum? ostendit desideratam ab eo esse mortem, et concupiscibilem recessum. Remigius. Sciendum quoque, quia dominus non tantum tunc coeperat pati improbitatem Iudaeorum, sed a longo prius tempore: et ideo hic dicit usquequo patiar vos? ac si dicat: quia longo tempore coepi pati vestras improbitates, ideo indigni estis mea praesentia.
Origenes in Matth..
Vel quoniam non potuerant eum sanare discipuli, quasi adhuc modicae fidei constituti, propterea dixit o generatio incredula; et quod ait perversa, ostendit quoniam ex perversitate malitia est introducta extra naturam. Puto autem, quod propter perversitatem totius humani generis, quasi gravatus malitia eorum, dixit usquequo ero vobiscum? Hieronymus. Non autem credendum est quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: usquequo ascendam in domum tuam? usquequo artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? quod autem non sit iratus homini sed vitio, ac per unum hominem Iudaeos arguat infidelitatis, patet ex hoc quod infert afferte huc illum ad me. Chrysostomus in Matth.. Postquam enim discipulos excusaverat, ducit patrem pueri ad spem benignam credendi, quod ab hoc malo eripietur; et ut inducatur pater ad fidem futuri miraculi, videns Daemonem tumultum pati ex hoc solum quod vocabatur, increpavit eum; unde sequitur et increpavit eum iesus. Non ille qui patiebatur, sed Daemon increpatur. Remigius.
In quo facto reliquit exemplum praedicatoribus, ut vitia persequantur, homines vero sublevent. Hieronymus. Sive increpavit puerum, quia propter peccata sua a Daemone fuerat oppressus.
Sequitur et exiit ab eo Daemon et curatus est puer ex illa hora. Rabanus.
Mihi autem videtur, iuxta tropologiam, lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad vitia; et nunc quidem in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas, scilicet voluptatum, vel cupiditatum, quae non valent extinguere caritatem.
Augustinus de quaest. Evang..
Vel ignis ad iram pertinet, eo quod alta petat; aqua ad voluptates carnis. Origenes in Matth.. De inconstantia autem peccatoris dicitur: stultus ut luna mutatur. Et est videre in talibus impetus quosdam quasi operum bonorum subrepere; aliquando autem quasi quadam abreptione spiritus a passionibus comprehenduntur, et cadunt a statu bono in quo stare putabantur. Forsitan ergo Angelus, qui sortitus est huius lunatici custodiam pater huius appellatur, deprecans quasi pro filio medicum animarum, ut liberet eum qui non potest sanari a passione per verbum humile discipulorum christi, quia non recipit eorum admonitionem veluti surdus; et ideo opus est ei christi sermo, ut iam de cetero sine ratione non agat.