Deinde cum dicit sed non forte solvit praemissam dubitationem per hoc quod idem odorabile sentiunt cum eodem sensu, sed non eodem modo. Considerandum enim est quod modus sentiendi potest diversificari dupliciter.
Uno modo per se, quod est secundum diversam habitudinem sensibilis ad sensum; et talis diversitas in modo sentiendi diversificat sensum; puta quod unus sensus sentit sensibile coniunctum, sicut tactus, alius autem sensibile remotum, sicut visus. Est et alia diversitas in modo sentiendi per accidens, quae non diversificat sensum et attenditur secundum remotionem prohibentis; et talis diversitas in modo sentiendi est in proposito, quia in animalibus respirantibus per respirationem removetur quoddam quod per modum cooperculi subiacet organo odoratus; et ideo quando non respirant impediuntur ab odorando propter huiusmodi cooperculum. Sed animalia non respirantia carent huiusmodi cooperculo, et ideo non indigent respiratione ad odorandum, sicut videmus in oculis, quod quaedam animalia, habent palpebras, quae si non aperiantur, non possunt huiusmodi animalia videre.