Deinde cum dicit similiter autem manifestat praedictam solutionem per aliud simile per olfactum, in quo est quaedam alia diversitas, inter animalia, quae non diversificat sensum. Nullum enim aliorum animalium, praeter hominem, graviter fert ea quae habent foetidum odorem secundum seipsa, idest non per comparationem ad nutrimentum. Et hoc quidem superius dixerat.