DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. X. Myrrha.Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris . Myrrha est arbor in Arabia quinque cubilis crescens in altum, odorifera , albae spinae similis, guttam quandam distillat, quae viridis est et amara: quae gutta dicitur similiter myrrha quamdoque inciso cortice, quandoque sine corticis incisione. Quae etiam talis est
virtutis, quod corpora mortua quae ipsa perunguntur, a putredine, vermibus, et faetore dicitur conservare. Quae sponte manat, pretiosior est, et dicitur myrrha electa. Quae vero per incisionem corticis emanat, vilior est, et minoris efficaciae. Haec etiam gutta medicinalis est.
Comparatur autem sapientia myrrhae electae : quia docet spontaneam carnis mortificationem, dicens Apostolus, ad Coloss. iii, 5 : Mortificate membra vestra, etc. Docet etiam perfectam continentiam, quae est myrrha electa, si sit voluntaria : ad depressionem enim carnis communia sunt amaritudo paenitentiae et continentiae. Et haec duo dant aliis odorem, quia aedificant : non tamen dant suavitatem odoris nisi sit myrrha electa, id est, paenitentia, et continentia voluntaria.
Dicit etiam Maria : Quasi myrrha electa dedi suavitatis odoris .
Maria myrrha : quia myrrha arbor in Arabia, quae interpretatur vespera vel occidens. Myrrha interpretatur amaritudo. Maria mare amarum propter multas amaritudines quas sustinuit in Filio. Fuit autem arbor myrrhae in vespera passionis Filii : fuerat enim arbor laetitiae quando dixit: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo . Sed amaritudinis, quando occidit Sol justitiae.
Arbor est quinque cubitorum, quibus crescit in altum. Hi cubiti sunt mundatio in utero, unde quidam celebrant hoc festum,nativitas, annuntiatio, purificatio, assumptio, ut primus cubitus sit interstitium temporis inter mundationem et nativitatem, et sic de aliis.
Spinae similis. Per spinas intelliguntur peccatores. Unde Maria apparuit quasi spina, quando legem datam de mulieribus, quae de viris conceperant, et consuetudinem observavit.
Guttam distillat, quae viridis est et amara. Gutta ista Christus Filius Mariae viridis, qui color refertur ad caelestia : quia Christus de caelo venit in Virginem, amaritudo refertur ad passionem.
Christus gutta myrrhae: quia gutta haec acumine caloris inviscatur circa arborem suam : quia Christus virtute dilectionis eximiae adhaesit matri suae ipsum educanti. Unde, Luc. II, 51 : Descendit cum eis, et venit Nazareth, etc.
Gutta haec pretiosa est, cujus pretio sumus redempti. Job, xxviii, 13 : Nescii homo pretium ejus. Hujus pretii crux fuit statera : et quia praeponderavit peccato, sublatum est peccatum, et passio descendit in terram. Amos, IX, 6 : Fasciculum suum super terram fundavit, Praeponderavit etiam debito detentionis multorum in inferno. Unde eo descendente ad mortem, sepulturam, et inferos, ipsi elevati sunt de inferno. Ideo de cruce egregie dictum est:
Statera facta corporis, Praedamque tulit tartari.
Gutta sponte manans pretiosior est elicita corticis vulnere. Et Christus exivit in nativitate de Virginis utero clauso et signato. Sponte etiam se obtulit pro nobis passioni. Unde, Joan. xviii, 4, processit obviam venientibus ad capiendum se. Ideo comparatur camelo : quia sponte se inclinavit ad onera nostrae infirmitatis ferenda. Luc. xviii, 25 : Facilius est camelum, etc.
Gutta haec lucida interius : quia Christus lumen divinitatis accendit in testa nostrae mortalitatis : et ideo obscuratur exterius velut testa.
Corpora mortuorum inde peruncta servat a putredine, vermibus, et faetore: quod fit quando ad ejus exemplum facimus paenitentiam. Putredo avaritia, vermis superbia, faetor, luxuria. Superbia, Augustinus: " Vermis divitum superbia. "
Odoris est praecipui. Unde hic dicitur : Quasi myrrha elecIa dedi suavitatem odoris , contra illum odorem de quo meretrix dicit, Proverb, VII, 17: Aspersicubile meum myrrha et aloe, etc. Haec meretrix vanitas aut voluptas. Cubile mundana delectatio. Sed justi debent attendere in hac myrrha, non delectationem, vel odorem, sed amaritudinem paenae sequentis. Omnis enim voluptas myrrha est respersa : quia risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat . Myrrha autem passionis Christi fuit amarissima Christo patienti: sed suavissima et odoris praecipui Christiano recolenti. Nihil enim dulcius captivo quam si pretium suae redemptionis audiat numerari: quod fit , quando passionis articuli distinguuntur. Myrrhae ergo gustus amarus et odor suavis.
Gutta myrrhae est rotunda: quia per eam aeternae gloriae nobis aditus aperitur.
Gutta haec calida et sicca. Valde enim calidus fuit Christus, quando dixit: Sitio . Unde sicut sol guttam amaram, sic Christus tunc latronem attraxit et decoravit.
Gutta haec medicinalis est ad minus quadrupliciter. Primo, quia restringit humores a capite fluentes : quia cogitationes praesumptionis elidit memoria Crucifixi, sicut patet in Petro, qui recogitans Christum passum, fecit gyrari crucem suam. Secundo, quia valet contra stricturam pectoris. Per pectus scientia, per stricturam angusta scientia, quam mirabiliter Christi passio dilatavit. Tertio, quia masticata tollit faetorem oris, qui est loqui sublimia gloriando. Unde, Isa. xliii, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. Quarto, quia consumit putredinem vulnerum, quae est iteratio peccati. Unde: Putruerunt . et corruptae
sunt cicatrices meae : quia recidivantes rursum sibi crucifigunt Filium Dei .
Secundum supra dicta Maria est arbor myrrhae, cujus arboris gutta Christus Dominus : verumtamen quia secundum quod haec littera legitur de beata Virgine, beata Virgo comparatur guttae myrrhae. Notandum ergo, quod myrrha arbor designat Judaeam propter amaritudinem peccatorum, cui dicitur, Jerem. II, 21: Quomodo conversa es in amaritudinem, ubi aliena nostra littera habet, in pravum ? Haec arbor in Arabia fuit tempore beatae Virginis : quia tendebat in defectum. Quioque cubitos hujus arboris faciebant regnum et synagoga, quae synagoga, sicut dicit Gregorius, de quatuor angulis domus filiorum Job divisa erat in quatuor, principes sacerdotum, scribas, seniores populi, et Pharisaeos: et omnes hi erant similes spinae per multas peccatorum punctiones. Ab hac arbore effluxit quasi gutta myrrhae beata Virgo, ut possit dicere : Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris . Caetera secundum hunc processum a superioribus colligantur.
Dicitur ergo myrrha electa. Illa autem myrrha est electa, quae sine vulnere manat ab arbore : et illam amaram carnis mortificationem designat, quam profert anima nullo peccati vulnere sauciata. Talem myrrham distillavit beata Virgo, quae licet peccati vulnus non haberet, seipsam tamen multipliciter mortificare curavit. Et talis mortificatio sive myrrha propter Deum est. Unde ipse dicit, Cantic. v, 1 : Messui myrrham meam, etc. Et haec myrrha prima et probatissima, sicut ibidem, v 5, dicitur : et myrrha electa, ut supra. Minus enim pretiosa est paenitentia peccatorum quam paenitentia justorum. Et nota, quod Dominus messuit myrrham istam in sua assump-
tione : et ideo justum erat ut in mense Augusti quando metantur segetes, celebretur assumptio ejus.
Item, Maria comparatur myrrhae. Quia sicut myrrha corpora inde peruncta ser-
X vat a corruptione, sic Maria per gratiam meritorum, exemplorum, et orationum suarum servat familiares suos a corruptione luxuriae. Myrrha probata cas conjugalis, probatior continentia vidualis, probatissima castitas virginalis, quam ipsa prae caeteris elegit in exterminium legis quae virginitatem habebat opprobrio. Ideo ipsa dicit, Cantic. v, 5 : Digiti mei, id est, discretae cogi lationes et affectiones meae, pleni sunt myrrha probatissima : quia de virginitate cogito. Et ideo dedit non solum odorem per exemplum virginitatis, sed odoris suavitatem, ut multos alliciat ad propositum virginitatis. Odor enim non allicit, sed suavitas odoris. Unde, Psal. xliv, 15 : Adducentur regi virgines post eam.