Sed poterat esse circa haec dubitatio ex hoc quod quaedam animalia videntur huiusmodi foetidos odores fugere. Et ideo repetit ut hanc dubitationem removeret; et dicit, quod alia animalia non fugiunt odores secundum se foetidos nisi per accidens, inquantum, scilicet accidit huiusmodi foetidum odorem esse corruptivum. Cum enim odor causetur ex calido, humido et sicco, ut supra dictum est: quandoque contingit quod foetidus odor provenit ex magna distemperantia in praedictis qualitatibus, et sic simul cum odore immutatur medium ad aliquam pessimam passivam dispositionem, quae corrumpit corpora aliorum animalium, sicut et hominis; quam quidem immutationem alia animalia sentiunt per sensum tactus, et ideo fugiunt huiusmodi foetida.