DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XIII.
Ungula.
Ungula idem quod onica, quae Graece dicitur unguis, AdminBookmark etiam Graece, unguis Latine, et habet ungula formam unguis humani. In ungue vero notatur prudentia. Dedit ergo Maria odorem quasi iugulo,: quia exemplum prudentiae ejus redundat in alios. Ipsa est enim Virgo sapiens, quae accepta lampade, id est, exteriori conversatione honesta, sumpsit secum oleum, id est, bonae conscientiae testimonium . Prudens etiam fuit negotiatrix.: quia amorem creaturae omnino commutavit in amorem Creatoris. Habuit enim prudentiam serpentis omnia pro capite exponendo.
Item, Unguis humanus clarus est, ita quod quamdam supplet vicem speculi, quod etiam competit prudentiae.
Item, Ungula scabiem purgat, et per hoc signat virtutem abstinentiae.
Item, Ungula finis est animalis, quia habetur in pedibus, et significat considerationem triplicis finis. Finis temporalium, quae hominem in morte deserunt: et hic debet instruere hominem ne temporalibus adhaereat per amorem. Finis voluptatum et gloriae mundanae, quae scilicet voluptates peccatoribus in tormenta, et gloria in ignominiam commutantur. De his duobus, Apocal. XVIII, 7, de anima peccatrice : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Haec est sententia diffinitiva. Finis etiam proprii, quia nescit homo finem suum, etc. Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Dant igitur Christus et beata Virgo electis suavitatem odoris, ut sint quasi ungula per hujus triplicis finis considerationem. Deuter. XXXII, 29 : Uti-nam saperent, et intelli ger ent, ac novissima providerent. Eccli. vii, 40 : In omnibus operibus, etc. Thren. l, 9 : Sordes ejus in pedibus, etc.