REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, virtutes morales nullo modo esse in voluntate, suadetur sex rationibus. Refutatur primo ex Philosopho ostendendo hanc esse contra mentem ejus ; ex Augustino variis locis. Ducitur prima ratio D. Thomae ad oppositum, late ostendendo quod voluntas non determinatur necessario ad bonum, sed cum difficultatibus, egere virtute, ut recte determinetur.
Dicitur quod sunt tantum in appetitu sensitivo, et quod nusquam ponit Philosophus eas in voluntate, ubi loquitur de virtutibus aliis a justitia et subjectis earum ; nulla moralis est in voluntate, sed tantum justitia 5. Ethicorum, cap. 1. Patet ex definitione.
Item, virtus est habitus determinatae potentiae respectu operationis, et ideo in potentia, quae de se determinatur ad aliquid, non ponitur habitus. Voluntas de se est determinata ad bonum, quia omnis potentia determinatur ad objectum suum. Primum igitur bonum simpliciter est ejus objectum ; ergo prius determinatur de se ad objectum simpliciter. Quamvis autem non potest tendere in bonum, ut nunc, flamen si intellectus ostendit sibi bonum simpliciter, de se determinatur ad illud, ideo si est prudentia in intellectu, de se determinatur voluntas ad bonum simpliciter, quantum est ex parte sui ; igitur voluntas de se determinata est a ratione ostendente.
Item, ex libertate ejus, ut voluntas est, non requiritur in eo virtus aut habitus ad determinandum, sicut nec in determinato ex se. Nam in naturali agente non est virtus, quia in actu primo est actus secundus determinate, et agens liberum ex se determinatur ad actionem suam, sicut agens naturale ad suam. . Item, hoc idem probo sic: Licet quando sunt duae causae agentes partiales, non sit inconveniens quod oppositis modis in una sit naturalitas, et in alia libertas ad eumdem actum, tamen idem agens non agit oppositis modis in eadem actione ; sed voluntas, ut libera, si ageret ex inclinatione virtutis, ageret per modum naturae secundum Aristotelem ; requiritur ergo, etc.
Item, ubi passiones sunt, ibi moderativa passionum, cujusmodi sunt virtutes, debent poni ; sed passiones sunt in appetitu sensitivo ; igitur, etc.
Item, ubi extrema, ibi medium, passiones sunt extrema, virtutes autem in medio. Similiter adducitur illud 1.Politic. cap. 9. de dominativo principatu et civili.
Oppositum dicit Aristoteles in fine primi Ethicorum, ubi rationali attribuit virtutes morales, per quod intelligitur appetitus intellectivus, quia per irrationalem intelligit voluntatem, quae non est essentialiter intellectus, qua tamen est bonus, ut homo.
Probatio : In primo Ethicorum Philosophus quaerens de subjecto virtutum separat vegetativam et sensitivam, quae communia sunt nobis et brutis ; et dicit quod operativa rationem habentis distinguitur in rationale proprie, et in aliquid bene obedibile rationi, vel persuasibile a ratione ; igitur ultra brutum est in homine aliquo modo irrationabile, id est, non habens rationem, persuasibile tamen a ratione ; sed persuasibile a ratione est voluntas.
Item, si voluntas non continetur sub altero istorum, voluntas non est subjectum alicujus virtutis, quod est contra eum, quia justitia est in voluntate. Unde de rationali aequivocatur, quia primo et per se, dicitur rationale, ut mens, prout includit omnia, quibus differimus a brutis, aliter nullo modo per se, sed per participationem, inquantum persuasibilis, a ratione tamen, nec est ratio in se, nec rationem includens, ut partem sui ; et iste appetitus sensibilis dicitur rationalis, non autem per essentiam, sed per participationem. Et dividitur contra mere naturale, quia nec habet rationem, nec est natum obedire rationi, sicut aliquando accipitur irrationale pro omni eo quod non est rationale de se ; et sic potest dici obedibile, aliquando pro appetitu sensitivo, aliquando pro mere naturali.
Ad idem sunt auctoritates Philosophi 1. Politic. cap. I. Sicut subditi habent virtutem convenientem sibi in obediendo, sic principes habent virtutem convenientem sibi in principando, et ista virtus est principalior) item, 9. Metaphysicae, cap. ult. Sunt etiam et auctoritates Augustini, una de Morib. Eccles. 15. altera 1. de Civitate Dei, 15. Virtutes sunt quidam amores boni honesti, hujusmodi est amor voluntatis. Item epistola 15. ad Marcellin. Item lib. 83. qq. q. 4. dicit, alia esse maxima bona, ut quibus non convenit male uti, ut sunt virtutes. Item lib. Soliloq. Perfecta virtus est animi ratio perveniens ad finem.
Item, Magister negat actus, qui sunt in patria, esse potentiarum sensitivarum, et adducit ad propositum auctoritatem Augustini.
Item, per ista eadem media contrariae sententiae potest argui oppositum. Nam omnis potentia de se terminata ad rationem, et potens non recte agere, necessario, ut recte agat, sive ut determinetur ad recte agendum, indiget aliquo habitu ; voluntas est hujusmodi, alioquin esset de natura sua impeccabilis.
Dices quo ostenso sibi aliquo bono circa finem ultimum, vel etiam judicato a ratione, non potest voluntas errare.
Dico quod hoc est falsum, quia hoc posito, scilicet quod sit aliquid judicatum a ratione, non exinde necessario determinatur ad volendum illud, nam si sic, necessario procederet aliquis error, vel obnubilatio rationis. Sed non potest voluntas appetere nisi secundum judicium rationis, et tunc oporteret eam ad judicatum sic inclinari, et per consequens defectus ejus esset a ratione definita taliter, et sic esset caecitas in Adam, et in Angelis ante peccatum primum.
Praeterea, habitus non ponitur ad determinandum potentiam, nec propter substantiam actus, quia sine habitu potest haberi, quia est agendo justa sit aliquis justus 6. Ethicorum, sed ad eam facilitandam et habilitandam, ut delectabiliter operetur.
Dico ergo quod voluntas, ut determinata, eligit recte secundum rectum judicium prudentiae, cum non statim aeque faciliter et. delectabiliter eligat, non est determinata ex se ad faciliter et delectabiliter eligendum actum suum, alioquin si ratio ostenderet oppositum, statim aeque faceret faciliter et delectabiliter eligere, et sic aeque delectabiliter utrumque oppositum faceret secundum solam ostensionem rationis; sed hoc est falsum ; igitur saltem ut voluntas delectabiliter moveatur in objectum suum, eligendo actum suum, oportet ponere hujusmodi virtutes in voluntate.
Dices quod nunc delectabiliter movetur in objectum bonum, sed illa motio est in appetitu sensitivo.
Contra, Augustinus super illud Psalm. 7. Scrutans corda, dicit quod bona delectatio tantum est in voluntate. Nec valet aliter dicere, quod sic moveri est delectabile, quia ratio dictat esse conveniens sibi pro nunc, quia si sic convenit aliquem habentem habitum vitiosum esse virtuosum, quia delectabiliter agit actum habitus virtuosi, et quia potest per doctrinam reduci ad bonum ; igitur statim concludit sibi per rationem de bono opposito eliciendo actus contrarios habitui priori, qui non totaliter est ablatus, quoad facilitatem et delectationem in opere, neque primus aut secundus actus bonus esset statim delectabiliter et faciliter elicitus, quia contrarium est verum, nam adhuc vitiosus esset magis delectabilis et facilis. Cum igitur virtus sit habitus electivus secundum rationem rectam ex propria ratione, ut patet 2. Ethic. cap. 6. et hoc ad faciliter et delectabiliter operandum, convenit ei ex hoc, quod habitus poterit generari in voluntate ex actibus secundum rectam rationem frequentatis.
Item, licet ratio in primo actu determinetur ad determinandum, sollicitando in agibilibus, ita quod magis necessario et determinate tendit ex ratione ad debile agendum, ut isti ponunt, tamen ex actibus sic sollicitando frequentatis generatur habitus scientiae operativae sine prudentia ; ergo eadem ratione voluntas non absolute determinata, ut ponunt eam ex judicio rationis, cum non sit summe determinata ad unam partem, quia tunc non esset libera. nec est magis determinata quam intellectus ad dictandum ; ergo potest ex frequentia actuum suorum aliquem habitum sibi generare.
Item, ex Philosopho patet quod proprius actus, ad quem ordinatur virtus, est electio. Habitus definitur per actus proprios, et virtus dicitur habitus electivus, ex 2. Ethic. cap. 2. Electio autem est actus voluntatis, quia est actus ipsius appetitus consequens deliberationem, quae est voluntas ; igitur virtus est in voluntate, in qua est actus ejus, quae est electio. Nam de bono simpliciter, ad quod determinatur voluntas, aequivocat argumentum contrarium, quia bonum simpliciter, vel accipitur ut distinguitur contra bonum apparens, et sic non est voluntas determinata ad bonum simpliciter pro statu viae, quia sic esset naturaliter confirmata in bono.
Si primum objectum ejus adaequatum esset bonum verum, sic non posset se extendere ad bonum apparens, quia nulla potentia potest se extendere ultra objectum commune sibi adaequatum.
Alio modo accipitur bonum simpliciter, ut distinguitur contra bonum ut nunc, sive singulariter, et sic bene est voluntas ad bonum simpliciter determinata, quia respicit bonum in universali, sicut vis apprehensiva verum in universali.
Et quia primo modo voluntas non determinate respicit bonum simpliciter, quod est secundum rectam rationem, ideo necessario indiget aliquo determinante intra se, quia ratio, ut ostensum est, non sufficienter determinat, nec causat aliquas perfectas conditiones in actu voluntatis, quae possent sibi inesse, habitu virtutis non inexistente.